< Apocalypsis 18 >

1 Et post haec vidi alium Angelum descendentem de caelo, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est a gloria eius.
这之后,我看见另一位天使从天而降,他拥有伟大的权力,他的荣耀照亮了大地。
2 Et exclamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundae, et odibilis:
他用强有力的声音呼喊:“伟大的巴比伦倾倒为废墟!她已成为恶魔的住处,各样污灵的庇护所,一和一切不洁可憎之鸟的栖息地。
3 quia de vino irae fornicationis eius biberunt omnes gentes: et reges terrae cum illa fornicati sunt: et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt.
因为各国都喝了她淫乱烈怒的酒,喝醉了;地上的君王与她行淫,世上的商人因她的挥霍发了财。”
4 Et audivi aliam vocem de caelo, dicentem: Exite de illa populus meus: ut ne participes sitis delictorum eius, et de plagis eius non accipiatis.
我听见天上传来另一个声音,说:“从那城出来吧,我的子民!免得她的罪你们也有分,受她所受的灾难;
5 Quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum, et recordatus est Dominus iniquitatum eius.
因为她罪恶滔天,上帝发现了她的邪恶。
6 Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis: et duplicate duplicia secundum opera eius: in poculo, quo miscuit vobis, miscete illi duplum.
她怎样待人,你们也要怎样待她;按照她的行为加倍报应她;按照她的酒杯,将加倍的痛苦调给她。
7 Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum: quia in corde suo dicit: Sedeo regina: et vidua non sum: et luctum non videbo.
就像她对自己的吹嘘和放纵自己的欲望一样,给她的回报也是一样的痛苦和悲伤。。她告诉自己:‘我如女王统治,我不是寡妇,决不会感到悲伤。’
8 Ideo in una die venient plagae eius, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur: quia fortis est Deus, qui iudicabit illam.
因为只需一天,她的灾难必然来到,那就是死亡、悲哀和饥荒;她还要被火中摧毁,因为谴责她的主上帝是有着巨大的能力。
9 Et flebunt, et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii eius:
地上的众王跟她一同行邪淫, 骄奢无度,看见焚烧她的烟,就会为她痛哭捶胸。
10 longe stantes propter timorem tormentorum eius, dicentes: Vae, vae civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis: quoniam una hora venit iudicium tuum.
他们害怕会遭受她所受的痛苦,所以远远站着,说:‘灾难!灾难!灾难降临这伟大的城市巴比伦。只需一小时,您的审判就实行了!’
11 Et negotiatores terrae flebunt, et lugebunt super illam: quoniam merces eorum nemo emet amplius:
地上的商人也为她悲哀痛哭,因为没有人再买他们的货物:
12 merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et cocci, (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et aeramento, et ferro, et marmore,
金、银、宝石、珍珠;细麻布、紫色布、丝绸、红色材料;各样香木制品,各样象牙制品,各样贵重木器、铜器、铁器、大理石制品;
13 et cinnamomum) et amomum et odoramentorum, et unguenti, et turis, et vini, et olei, et similae, et tritici, et iumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum.
肉桂、香料、焚香、乳香;酒、橄榄油、面粉、麦子;牛、羊、马、车、奴仆和囚犯。
14 Et poma desiderii animae tuae discesserunt a te, et omnia pinguia, et praeclara perierunt a te, et amplius illa iam non invenient.
你失去了最喜爱的甜蜜快乐!一切奢华闪亮的财富都从你那里消失,再也找不到了!
15 Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum eius, flentes, ac lugentes,
贩卖这些货物、借着她发财的商人,因为害怕会遭受她受的痛苦,就远远地站着。他们哭喊着、悲伤着,说
16 et dicentes: Vae, vae civitas illa magna, quae amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis:
‘灾难!灾难降临了这伟大城市!她穿着细麻布紫色长袍,佩戴金子、宝石和珍珠的珠宝,
17 quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae, et omnis gubernator, et omnis, qui in lacum navigat, et nautae, et qui in mari operantur, longe steterunt,
只一小时,所有这些财富竟荡然无存!’每个船长、每个海上旅客和水手、以及每个靠海谋生的,都远远地站着。
18 et clamaverunt videntes locum incendii eius, dicentes: Quae similis civitati huic magnae?
摧毁她的火焰飘出烟,他们看到了,就喊叫说:‘有哪座城能与这伟大的城相比?’
19 Et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes: Vae, vae civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis eius: quoniam una hora desolata est.
他们把尘土撒在自己头上,痛哭悲哀,喊着说:‘灾难!因为她的奢侈,灾难打击了这让船主富有的伟大城市!只一小时,她就被摧毁了!’
20 Exulta super eam caelum, et sancti Apostoli, et Prophetae: quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa.
天堂、众信徒、众使徒和众先知,庆祝她所发生的事,因为上帝审判她的方式就像审判你一样。”
21 Et sustulit unus Angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra iam non invenietur.
一位强大的天使,把一块好像磨石一样的石头举起来,拋入海里,说:“伟大的巴比伦城也会被这暴力拋下去,再也不存在。”
22 Et vox citharoedorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius: et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius: et vox molae non audietur in te amplius:
“你们再也不会听到音乐了,竖琴、歌手、长笛和号角。再也不会有任何行业的工匠在你这里工作。在你身上再也听不到磨坊磨出面粉的声音了。
23 et lux lucernae non lucebit in te amplius: et vox sponsi, et sponsae non audietur adhuc in te: quia mercatores tui erant principes terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes.
你们再也不会有灯的亮光照耀了。你们再也听不到新郎新娘的声音了。你们这些商人领导这个世界,所有国家都因你们的邪术受了迷惑。。
24 Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est: et omnium, qui interfecti sunt in terra.
在这个城市中,能找到先知、信徒和地上一切被杀之人的血。”

< Apocalypsis 18 >