< Apocalypsis 10 >

1 Et vidi alium Angelum fortem descendentem de caelo amictum nube, et iris in capite eius, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnae ignis:
וארא מלאך אחר אביר יורד מן השמים והוא עטה ענן ועל ראשו כמראה קשת הענן ופניו כשמש ורגליו כעמודי אש׃
2 et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram:
ובידו ספר קטן פתוח וישם את רגל ימינו על הים ואת שמאלו על הארץ׃
3 et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.
ויקרא בקול גדול כאשר ישאג האריה ובקראו דברו שבעת הרעמים בקולתיהם׃
4 Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, et ego scripturus eram: et audivi vocem de caelo dicentem mihi: Signa quae locuta sunt septem tonitrua: et noli ea scribere.
וכדבר שבעת הרעמים בקולתיהם חפצתי לכתב ואשמע קול מן השמים לאמר חתום את אשר דברו שבעת הרעמים ואל תכתב זאת׃
5 Et angelus, quem vidi stantem super mare, et super terram, levavit manum suam ad caelum:
והמלאך אשר ראיתיו עמד על הים ועל הארץ הרים ידו אל השמים׃
6 et iuravit per viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum, et ea quae in eo sunt: et terram, et ea quae in ea sunt: et mare, et ea quae in eo sunt: Quia tempus non erit amplius: (aiōn g165)
וישבע בחי עולמי העולמים אשר ברא את השמים וכל אשר בהם והארץ וכל אשר בה והים וכל אשר בו כי לא יהיה עוד זמן׃ (aiōn g165)
7 sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos Prophetas.
אך בימי קול המלאך השביעי בעת עמדו לתקוע ונשלם סוד האלהים כאשר בשר את עבדיו הנביאים׃
8 Et audivi vocem de caelo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram.
והקול אשר שמעתי מן השמים שב לדבר אלי לאמר לך וקח את הספר הקטן הפתוח אשר ביד המלאך העמד על הים ועל הארץ׃
9 Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel.
ואבא אל המלאך ואמר לו תנה לי את הספר ויאמר אלי קח ואכל אתו וימר לבטנך אבל בפיך יהיה מתוק כדבש׃
10 Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce: et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus:
ואקח את הספר מיד המלאך ואכלהו ויהי בפי כדבש למתוק ואחרי אכלי אתו וימלא בטני מרורים׃
11 et dixit mihi: Oportet te iterum prophetare Gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.
ויאמר אלי עליך לשוב להנבא עוד על עמים וגוים ולשנות ומלכים רבים׃

< Apocalypsis 10 >