< Psalmorum 81 >

1 Psalmus Asaph, in finem, pro torcularibus, quinta sabbati. Exultate Deo adiutori nostro: iubilate Deo Iacob. 2 Sumite psalmum, et date tympanum: psalterium iucundum cum cithara. 3 Buccinate in Neomenia tuba, in insigni die sollemnitatis vestrae: 4 Quia praeceptum in Israel est: et iudicium Deo Iacob. 5 Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de Terra Aegypti: linguam, quam non noverat, audivit. 6 Divertit ab oneribus dorsum eius: manus eius in cophino servierunt. 7 In tribulatione invocasti me, et liberavi te: exaudivi te in abscondito tempestatis: probavi te apud aquam contradictionis. 8 Audi populus meus, et contestabor te: Israel si audieris me, 9 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. 10 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti: dilata os tuum, et implebo illud. 11 Et non audivit populus meus vocem meam: et Israel non intendit mihi. 12 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis. 13 Si populus meus audisset me: Israel si in viis meis ambulasset: 14 Pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem: et super tribulantes eos misissem manum meam. 15 Inimici Domini mentiti sunt ei: et erit tempus eorum in saecula. 16 Et cibavit eos ex adipe frumenti: et de petra, melle saturavit eos.

< Psalmorum 81 >