< Psalmorum 76 >

1 Psalmus Asaph, in finem, in Laudibus, canticum ad Assyrios. Notus in Iudaea Deus: in Israel magnum nomen eius. 2 Et factus est in pace locus eius: et habitatio eius in Sion. 3 Ibi confregit potentias arcum, scutum, gladium, et bellum. 4 Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis: 5 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum: et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. 6 Ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos. 7 Tu terribilis es, et quis resistet tibi? ex tunc ira tua. 8 De caelo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et quievit, 9 Cum exurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae. 10 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi: et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi. 11 Vovete, et reddite Domino Deo vestro: omnes qui in circuitu eius affertis munera. Terribili 12 et ei qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae.

< Psalmorum 76 >