< Psalmorum 64 >

1 Psalmus David, in finem. Exaudi Deus orationem meam cum deprecor: a timore inimici eripe animam meam. 2 Protexisti me a conventu malignantium: a multitudine operantium iniquitatem. 3 Quia exacuerunt ut gladium linguas suas: intenderunt arcum rem amaram, 4 ut sagittent in occultis immaculatum. 5 Subito sagittabunt eum, et non timebunt: firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos: dixerunt: Quis videbit eos? 6 Scrutati sunt iniquitates: defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum: 7 et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum: 8 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos: 9 et timuit omnis homo. Et annunciaverunt opera Dei: et facta eius intellexerunt. 10 Laetabitur iustus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.

< Psalmorum 64 >