< Psalmorum 58 >

1 Psalmus, in finem, ne corrumpas, David in tituli inscriptionem. Si vere utique iustitiam loquimini: recte iudicate filii hominum. 2 Etenim in corde iniquitates operamini: in terra iniustitias manus vestrae concinnant. 3 Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero: locuti sunt falsa. 4 Furor illis secundum similitudinem serpentis: sicut aspidis surdae, et obturantis aures suas, 5 Quae non exaudiet vocem incantantium: et venefici incantantis sapienter. 6 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: molas leonum confringet Dominus. 7 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens: intendit arcum suum donec infirmentur. 8 Sicut cera, quae fluit, auferentur: supercecidit ignis, et non viderunt solem. 9 Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum: sicut viventes, sic in ira absorbet eos. 10 Laetabitur iustus cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris. 11 Et dicet homo: Si utique est fructus iusto: utique est Deus iudicans eos in terra.

< Psalmorum 58 >