< Psalmorum 52 >

1 Psalmus In finem, Intellectus David, Cum venit Doeg Idumaeus, et nunciavit Sauli: Venit David in domum Abimelech. Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? 2 Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum. 3 Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui aequitatem. 4 Dilexisti omnia verba praecipitationis, lingua dolosa. 5 Propterea Deus destruet te in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo: et radicem tuam de terra viventium. 6 Videbunt iusti, et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent: 7 ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum: Sed speravit in multitudine divitiarum suarum: et praevaluit in vanitate sua. 8 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum: et in saeculum saeculi. 9 Confitebor tibi in saeculum quia fecisti: et expectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

< Psalmorum 52 >