< Psalmorum 52 >

1 Psalmus In finem, Intellectus David, Cum venit Doeg Idumaeus, et nunciavit Sauli: Venit David in domum Abimelech. Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
聖歌隊の指揮者によってうたわせたダビデのマスキールの歌。これはエドムびとドエグがサウルにきて、「ダビデはアヒメレクの家にきた」と告げたときにダビデがよんだもの 力ある者よ、何ゆえあなたは神を敬う人に与えた災について誇るのか。あなたはひねもす人を滅ぼすことをたくらむ。
2 Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua: sicut novacula acuta fecisti dolum.
虚偽を行う者よ、あなたの舌は鋭いかみそりのようだ。
3 Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui aequitatem.
あなたは善よりも悪を好み、まことを語るよりも偽りを語ることを好む。 (セラ)
4 Dilexisti omnia verba praecipitationis, lingua dolosa.
欺きの舌よ、あなたはすべての滅ぼす言葉を好む。
5 Propterea Deus destruet te in finem, evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo: et radicem tuam de terra viventium.
しかし神はとこしえにあなたを砕き、あなたを捕えて、その天幕から引き離し、生ける者の地から、あなたの根を絶やされる。 (セラ)
6 Videbunt iusti, et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent:
正しい者はこれを見て恐れ、彼を笑って言うであろう、
7 ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum: Sed speravit in multitudine divitiarum suarum: et praevaluit in vanitate sua.
「神をおのが避け所とせず、その富の豊かなるを頼み、その宝に寄り頼む人を見よ」と。
8 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum: et in saeculum saeculi.
しかし、わたしは神の家にある緑のオリブの木のようだ。わたしは世々かぎりなく神のいつくしみを頼む。
9 Confitebor tibi in saeculum quia fecisti: et expectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
あなたがこの事をなされたので、わたしはとこしえに、あなたに感謝し、聖徒の前であなたのみ名をふれ示そう。これはよいことだからである。

< Psalmorum 52 >