< Psalmorum 48 >

1 Psalmus, Laus Cantici filiis Core secunda sabbati. Magnus Dominus, et laudabilis nimis in civitate Dei nostri, in monte sancto eius. 2 Fundatur exultatione universae terrae mons Sion, latera Aquilonis, civitas Regis magni. 3 Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet eam. 4 Quoniam ecce reges terrae congregati sunt: convenerunt in unum. 5 Ipsi videntes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt: 6 tremor apprehendit eos. Ibi dolores ut parturientis, 7 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. 8 Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum. 9 Suscepimus Deus misericordiam tuam, in medio templi tui. 10 Secundum nomen tuum Deus, sic et laus tua in fines terrae: iustitia plena est dextera tua. 11 Laetetur mons Sion, et exultent filiae Iudae, propter iudicia tua Domine. 12 Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus eius. 13 Ponite corda vestra in virtute eius: et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera. 14 Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi: ipse reget nos in saecula.

< Psalmorum 48 >