< Psalmorum 46 >

1 Psalmus, in finem, pro filiis Core pro occultis. Deus noster refugium, et virtus: adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. 2 Propterea non timebimus dum turbabitur terra: et transferentur montes in cor maris. 3 Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum: conturbati sunt montes in fortitudine eius. 4 Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. 5 Deus, in medio eius, non commovebitur: adiuvabit eam Deus mane diluculo. 6 Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra. 7 Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob. 8 Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram: 9 auferens bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma: et scuta comburet igni: 10 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. 11 Dominus virtutum nobiscum: susceptor noster Deus Iacob.

< Psalmorum 46 >