< Psalmorum 40 >

1 Psalmus David, in finem, Expectans expectavi Dominum, et intendit mihi. 2 Et exaudivit preces meas: et eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis. Et statuit super petram pedes meos: et direxit gressus meos. 3 Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt: et sperabunt in Domino. 4 Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius: et non respexit in vanitates et insanias falsas. 5 Multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua: et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annunciavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. 6 Sacrificium et oblationem noluisti: aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti: 7 tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me 8 ut facerem voluntatem tuam: Deus meus volui, et legem tuam in medio cordis mei. 9 Annunciavi iustitiam tuam in ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo: Domine tu scisti. 10 Iustitiam tuam non abscondi in corde meo: veritatem tuam et salutare tuum dixi. Non abscondi misericordiam tuam, et veritatem tuam a concilio multo. 11 Tu autem Domine ne longe facias miserationes tuas a me: misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. 12 Quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus: comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei: et cor meum dereliquit me. 13 Complaceat tibi Domine ut eruas me: Domine, ad adiuvandum me respice. 14 Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam. Convertantur retrorsum, et revereantur qui volunt mihi mala. 15 Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge. 16 Exultent et laetentur super te omnes quaerentes te: et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum. 17 Ego autem mendicus sum, et pauper: Dominus solicitus est mei. Adiutor meus, et protector meus tu es: Deus meus ne tardaveris.

< Psalmorum 40 >