< Psalmorum 36 >
1 Psalmus David, in finem, servo Domini. Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius.
2 Quoniam dolose egit in conspectu eius: ut inveniatur iniquitas eius ad odium.
3 Verba oris eius iniquitas, et dolus: noluit intelligere ut bene ageret.
4 Iniquitatem meditatus est in cubili suo: astitit omni viae non bonae, malitiam autem non odivit.
5 Domine in caelo misericordia tua: et veritas tua usque ad nubes.
6 Iustitia tua sicut montes Dei: iudicia tua abyssus multa. Homines, et iumenta salvabis Domine:
7 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus. Filii autem hominum, in tegmine alarum tuarum sperabunt.
8 Inebriabuntur ab ubertate domus tuae: et torrente voluptatis tuae potabis eos.
9 Quoniam apud te est fons vitae: et in lumine tuo videbimus lumen.
10 Praetende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
11 Non veniat mihi pes superbiae: et manus peccatoris non moveat me.
12 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt, nec potuerunt stare.