< Psalmorum 35 >

1 Psalmus David. Iudica Domine nocentes me, expugna impugnantes me. 2 Apprehende arma et scutum: et exurge in adiutorium mihi. 3 Effunde frameam, et conclude adversus eos, qui persequuntur me: dic animae meae: Salus tua ego sum. 4 Confundantur et revereantur, quaerentes animam meam. Avertantur retrorsum, et confundantur cogitantes mihi mala. 5 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini coarctans eos. 6 Fiat via illorum tenebrae et lubricum: et angelus Domini persequens eos. 7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui: supervacue exprobraverunt animam meam. 8 Veniat illi laqueus, quem ignorat: et captio, quam abscondit, apprehendat eum: et in laqueum cadat in ipsum. 9 Anima autem mea exultabit in Domino: et delectabitur super salutari suo. 10 Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius: egenum et pauperem a diripientibus eum. 11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me. 12 Retribuebant mihi mala pro bonis: sterilitatem animae meae. 13 Ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio. Humiliabam in ieiunio animam meam: et oratio mea in sinu meo convertetur. 14 Quasi proximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacebam: quasi lugens et contristatus sic humiliabar. 15 Et adversum me laetati sunt, et convenerunt: congregata sunt super me flagella, et ignoravi. 16 Dissipati sunt, nec compuncti, tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione: frenduerunt super me dentibus suis. 17 Domine quando respicies? restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam. 18 Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo gravi laudabo te. 19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique: qui oderunt me gratis et annuunt oculis. 20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur: et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant. 21 Et dilataverunt super me os suum: dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri. 22 Vidisti Domine, ne sileas: Domine ne discedas a me. 23 Exurge et intende iudicio meo: Deus meus, et Dominus meus in causam meam. 24 Iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi. 25 Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animae nostrae: nec dicant: Devorabimus eum. 26 Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis. Induantur confusione et reverentia qui maligna loquuntur super me. 27 Exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam: et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius. 28 Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam.

< Psalmorum 35 >