< Psalmorum 22 >

1 Psalmus David, in finem pro susceptione matutina. Deus Deus meus respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. 2 Deus meus clamabo per diem, et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi. 3 Tu autem in sancto habitas, Laus Israel. 4 In te speraverunt patres nostri: speraverunt, et liberasti eos. 5 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: in te speraverunt, et non sunt confusi. 6 Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abiectio plebis. 7 Omnes videntes me, deriserunt me: locuti sunt labiis, et moverunt caput. 8 Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. 9 Quoniam tu es, qui extraxisti me de ventre: spes mea ab uberibus matris meae. 10 In te proiectus sum ex utero: de ventre matris meae Deus meus es tu, 11 ne discesseris a me: Quoniam tribulatio proxima est: quoniam non est qui adiuvet. 12 Circumdederunt me vituli multi: tauri pingues obsederunt me. 13 Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. 14 Sicut aqua effusus sum: et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. 15 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me. 16 Quoniam circumdederunt me canes multi: concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos: 17 dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me: 18 diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 19 Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem meam conspice. 20 Erue a framea Deus animam meam: et de manu canis unicam meam: 21 Salva me ex ore leonis: et a cornibus unicornium humilitatem meam. 22 Narrabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiae laudabo te. 23 Qui timetis Dominum laudate eum: universum semen Iacob glorificate eum: 24 Timeat eum omne semen Israel: quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis: Nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum exaudivit me. 25 Apud te laus mea in ecclesia magna: vota mea reddam in conspectu timentium eum. 26 Edent pauperes, et saturabuntur: et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in saeculum saeculi. 27 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae: Et adorabunt in conspectu eius universae familiae Gentium. 28 Quoniam Domini est regnum: et ipse dominabitur Gentium. 29 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae: in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram. 30 Et anima mea illi vivet: et semen meum serviet ipsi. 31 Annunciabitur Domino generatio ventura: et annunciabunt caeli iustitiam eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

< Psalmorum 22 >