< Psalmorum 133 >

1 Canticum graduum. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum: 2 Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, Quod descendit in oram vestimenti eius: 3 sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in saeculum.

< Psalmorum 133 >