< Psalmorum 116 >

1 Alleluia. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae. 2 Quia inclinavit aurem suam mihi: et in diebus meis invocabo. 3 Circumdederunt me dolores mortis: et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni: (Sheol h7585) 4 et nomen Domini invocavi. O Domine libera animam meam: 5 misericors Dominus, et iustus, et Deus noster miseretur. 6 Custodiens parvulos Dominus: humiliatus sum, et liberavit me. 7 Convertere anima mea in requiem tuam: quia Dominus benefecit tibi. 8 Quia eripuit animam meam de morte: oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. 9 Placebo Domino in regione vivorum. 10 Alleluia. Credidi, propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis. 11 Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. 12 Quid retribuam Domino, pro omnibus, quae retribuit mihi? 13 Calicem salutaris accipiam: et nomen Domini invocabo. 14 Vota mea Domino reddam coram omni populo eius: 15 pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius: 16 O Domine quia ego servus tuus: ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea: 17 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. 18 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius: 19 in atriis domus Domini, in medio tui Ierusalem.

< Psalmorum 116 >