< Philippenses 3 >

1 De cetero fratres mei gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. 2 Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. 3 Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Iesu, et non in carne fiduciam habentes, 4 quamquam et ego habeam confidentiam in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, 5 circumcisus octavo die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, 6 secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela: 7 Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. 8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, 9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Iesu: quae ex Deo est iustitia in fide 10 ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis eius, et societatem passionum illius: configuratus morti eius: 11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis: 12 non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Iesu. 13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem: quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero, quae sunt priora, extendens meipsum, 14 ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu. 15 Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. 16 Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. 17 Imitatores mei estote fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. 18 Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi: 19 quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. 20 Nostra autem conversatio in caelis est: unde etiam Salvatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum, 21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem virtutis suae, qua etiam possit subiicere sibi omnia.

< Philippenses 3 >