< Philippenses 3 >

1 De cetero fratres mei gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
De cetero fratres mei gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
2 Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
3 Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Iesu, et non in carne fiduciam habentes,
Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Iesu, et non in carne fiduciam habentes,
4 quamquam et ego habeam confidentiam in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,
quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,
5 circumcisus octavo die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus,
circumcisus octavo die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem Pharisæus,
6 secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela:
secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum iustitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela:
7 Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta.
Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta.
8 Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Iesu: quae ex Deo est iustitia in fide
et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Iesu: quæ ex Deo est iustitia in fide
10 ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis eius, et societatem passionum illius: configuratus morti eius:
ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis eius, et societatem Passionum illius: configuratus morti eius:
11 si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis:
si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis:
12 non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Iesu.
non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Iesu.
13 Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem: quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero, quae sunt priora, extendens meipsum,
Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem: quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero, quæ sunt priora, extendens meipsum,
14 ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu.
ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Iesu.
15 Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.
Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.
16 Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.
Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.
17 Imitatores mei estote fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.
Imitatores mei estote fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.
18 Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi:
Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi:
19 quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
quorum finis interitus: quorum Deus venter est: et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
20 Nostra autem conversatio in caelis est: unde etiam Salvatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum,
Nostra autem conversatio in cælis est: unde etiam Salvatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum,
21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem virtutis suae, qua etiam possit subiicere sibi omnia.
qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subiicere sibi omnia.

< Philippenses 3 >