< Philemonem 1 >

1 Paulus vinctus Christi Iesu, et Timotheus frater: Philemoni dilecto, et adiutori nostro, 2 et Apiae sorori charissimae, et Archippo commilitoni nostro, et Ecclesiae, quae in domo tua est. 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo. 4 Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, 5 audiens charitatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Iesu, et in omnes sanctos: 6 ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Iesu. 7 Gaudium enim magnum habui, et consolationem in charitate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. 8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet: 9 propter charitatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Iesu Christi: 10 Obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, 11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi, et tibi utilis, 12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe: 13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: 14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. 15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut in aeternum illum reciperes: (aiōnios g166) 16 iam non ut servum, sed pro servo charissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino? 17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me: 18 Si autem aliquid nocuit tibi, aut debet: hoc mihi imputa. 19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes: 20 ita facies. Ego te fruar in Domino: Refice viscera mea in Christo. 21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies. 22 Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis. 23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu, 24 Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adiutores mei. 25 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

< Philemonem 1 >