< Philemonem 1 >

1 Paulus vinctus Christi Iesu, et Timotheus frater: Philemoni dilecto, et adiutori nostro,
キリスト・イエスの囚人たるパウロ及び兄弟テモテ、書を我らが愛する同勞者ピレモン、
2 et Apiae sorori charissimae, et Archippo commilitoni nostro, et Ecclesiae, quae in domo tua est.
我らの姉妹アピヤ、我らと共に戰鬪をなせるアルキポ及び汝の家にある教會に贈る。
3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
願はくは我らの父なる神および主イエス・キリストより賜ふ恩惠と平安と、汝らに在らんことを。
4 Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
われ祈るとき常に汝をおぼえて我が神に感謝す。
5 audiens charitatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Iesu, et in omnes sanctos:
これ主イエスと凡ての聖徒とに對する汝の愛と信仰とを聞きたればなり。
6 ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Iesu.
願ふところは、汝の信仰の交際の活動により、人々われらの中なる凡ての善き業を知りて、榮光をキリストに歸するに至らんことなり。
7 Gaudium enim magnum habui, et consolationem in charitate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
兄弟よ、我なんぢの愛によりて大なる勸喜と慰安とを得たり。聖徒の心は汝によりて安んぜられたればなり。
8 Propter quod multam fiduciam habens in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet:
この故に、われキリストに在りて、汝になすべき事を聊かも憚らず命じ得れど、
9 propter charitatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Iesu Christi:
むしろ愛の故によりて汝にねがふ。
10 Obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
既に年 老いて今はキリスト・イエスの囚人となれる我パウロ、縲絏の中にて生みし我が子オネシモの事をなんぢに願ふ。
11 qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi, et tibi utilis,
かれ前には汝に益なき者なりしが、今は汝にも我にも益ある者となれり。
12 quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe:
我かれを汝に歸す、かれは我が心なり。
13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii:
我は彼をわが許に留めおきて、我が福音のために縲絏にある間、なんぢに代りて我に事へしめんと欲したれど、
14 sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
なんぢの承諾を經ずして斯くするを好まざりき、是なんぢの善の止むを得ざるに出でずして心より出でんことを欲したればなり。
15 Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut in aeternum illum reciperes: (aiōnios g166)
彼が暫時なんぢを離れしは、或は汝かれを永遠に保ち、 (aiōnios g166)
16 iam non ut servum, sed pro servo charissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?
もはや奴隷の如くせず、奴隷に勝りて愛する兄弟の如くせん爲なりしやも知るべからず。我は殊に彼を愛す、まして汝は肉によりても主によりても、之を愛せざる可けんや。
17 Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me:
汝もし我を友とせば、請ふ、われを納るるごとく彼を納れよ。
18 Si autem aliquid nocuit tibi, aut debet: hoc mihi imputa.
彼もし汝に不義をなし、または汝に負債あらば、之を我に負はせよ。
19 Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:
我パウロ手づから之を記す、われ償はん、汝われに身を以て償ふべき負債あれど、我これを言はず。
20 ita facies. Ego te fruar in Domino: Refice viscera mea in Christo.
兄弟よ、請ふ、なんぢ主に在りて我に益を得させよ、キリストに在りて我が心を安んぜよ。
21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
我なんぢの從順を確信して之を書き贈る。わが言ふところに勝りて汝の行はんことを知るなり。
22 Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.
而して我がために宿を備へよ、我なんぢらの祈により、遂に我が身の汝らに與へられんことを望めばなり。
23 Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu,
キリスト・イエスに在りて我とともに囚人となれるエパフラス、
24 Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adiutores mei.
及び我が同勞者マルコ、アリスタルコ、デマス、ルカ皆なんぢに安否を問ふ。
25 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
願はくは主イエス・キリストの恩惠、なんぢらの靈と偕にあらんことを。

< Philemonem 1 >