< Liber Numeri 27 >

1 Accesserunt autem filiae Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Ioseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. 2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote, et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis, atque dixerunt: 3 Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habet mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. 4 Retulitque Moyses causam earum ad iudicium Domini. 5 Qui dixit ad eum: 6 Iustam rem postulant filiae Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hereditatem succedant. 7 Ad filios autem Israel loqueris haec: 8 Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam eius transibit hereditas. 9 si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. 10 quod si et fratres non fuerint, dabitis hereditatem fratribus patris eius. 11 sin autem nec patruos habuerit, dabitur hereditas his, qui ei proximi sunt. eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi. 12 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde Terram, quam daturus sum filiis Israel. 13 cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron: 14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. hae sunt aquae contradictionis in Cades deserti Sin. 15 Cui respondit Moyses: 16 Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super multitudinem hanc: 17 et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. 18 Dixitque Dominus ad eum: Tolle Iosue filium Nun virum in quo est Spiritus Dei, et pone manum tuam super eum. 19 Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine: 20 et dabis ei praecepta cunctis videntibus, et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel. 21 Pro hoc, siquid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israel cum eo, et cetera multitudo. 22 Fecit Moyses ut praeceperat Dominus. Cumque tulisset Iosue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi. 23 Et impositis capiti eius manibus, cuncta replicavit quae mandaverat Dominus.

< Liber Numeri 27 >