< Micha Propheta 1 >

1 Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten, in diebus Ioathan, Achaz, et Ezechiae regum Iuda: quod vidit super Samariam, et Ierusalem. 2 Audite populi omnes, et attendat terra, et plenitudo eius: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. 3 Quia ecce Dominus egredietur de loco suo: et descendet, et calcabit super excelsa terrae. 4 Et consumentur montes subtus eum: et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquae, quae decurrunt in praeceps. 5 In scelere Iacob omne istud, et in peccatis domus Israel. quod scelus Iacob? nonne Samaria? et quae excelsa Iuda? nonne Ierusalem? 6 et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum plantatur vinea: et detraham in vallem lapides eius, et fundamenta eius revelabo. 7 Et omnia sculptilia eius concidentur, et omnes mercedes eius comburentur igne, et omnia idola eius ponam in perditionem: quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur. 8 Super hoc plangam, et ululabo: vadam spoliatus, et nudus: faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum. 9 Quia desperata est plaga eius, quia venit usque ad Iuda, tetigit portam populi mei usque ad Ierusalem. 10 In Geth nolite annunciare, lacrymis ne ploretis, in domo Pulveris pulvere vos conspergite. 11 Et transite vobis habitatio Pulchra, confusa ignominia: non est egressa quae habitat in exitu: planctum Domus vicina accipiet ex vobis, quae stetit sibimet. 12 Quia infirmata est in bonum, quae habitat in amaritudinibus: quia descendit malum a Domino in portam Ierusalem. 13 Tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis: principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel. 14 Propterea dabit emissarios super hereditatem Geth: domos Mendacii in deceptionem regibus Israel. 15 Adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa: usque ad Odollam veniet gloria Israel. 16 Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum: dilata calvitium tuum sicut aquila: quoniam captivi ducti sunt ex te.

< Micha Propheta 1 >