< Mattheum 5 >

1 Videns autem Iesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius,
第二款 山上の説教 イエズス群衆を見て、山に登りて坐し給ひしかば、弟子等是に近づきけるに、
2 et aperiens os suum docebat eos dicens:
口を開きて、彼等に教へて曰ひけるは、
3 Beati pauperes spiritu: quoniam ipsorum est regnum caelorum.
福なるかな心の貧しき人、天國は彼等の有なればなり。
4 Beati mites: quoniam ipsi possidebunt terram.
福なるかな柔和なる人、彼等は地を得べければなり。
5 Beati, qui lugent: quoniam ipsi consolabuntur.
福なるかな泣く人、彼等は慰めらるべければなり。
6 Beati, qui esuriunt, et sitiunt iustitiam: quoniam ipsi saturabuntur.
福なるかな義に飢渇く人、彼等は飽かさるべければなり。
7 Beati misericordes: quoniam ipsi misericordiam consequentur.
福なるかな慈悲ある人、彼等は慈悲を得べければなり。
8 Beati mundo corde: quoniam ipsi Deum videbunt.
福なるかな心の潔き人、彼等は神を見奉るべければなり。
9 Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur.
福なるかな和睦せしむる人、彼等は神の子等と稱へらるべければなり。
10 Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum caelorum.
福なるかな義の為に迫害を忍ぶ人、天國は彼等の有なればなり。
11 Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me:
我が為に人々汝等を詛ひ、且迫害し、且僞りて、汝等に就きて所有る惡聲を放たん時、汝等は福なるかな、
12 gaudete, et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
歓躍れ、其は天に於る汝等の報甚多かるべければなり。蓋汝等より先に在りし預言者等も斯く迫害せられたり。
13 Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
汝等は地の塩なり、塩若其味を失はば、何を以てか是に塩せん、最早用なく、外に棄てられて人に踏まるべきのみ。
14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita.
汝等は世の光なり。山の上に建てたる街は隠るること能はず。
15 neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
人は又燈を點して枡の下に置かず、家に在る凡ての物を照らさん為に、之を燭台の上に置く。
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est.
斯の如く、汝等の光は人の前に輝くべし、然らば人は汝等の善業を見て、天に在す汝等の父に光榮を歸し奉らん。
17 Nolite putare quoniam veni solvere legem, aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.
我律法若くは預言者を廃せんとて來れりと思ふこと勿れ、廃せんとて來りしには非ず、全うせんが為なり。
18 Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum, aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant.
蓋我誠に汝等に告ぐ、天地の過ぐるまでは、律法より一點一画も廃らずして、悉く成就するに至るべし。
19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
故に彼最も小き掟の一を廃し、且其儘人に教ふる者は、天國にて最小き者と稱へられん、然れど之を行ひ且教ふる者は、天國にて大なる者と稱へられん。
20 Dico enim vobis, quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum, et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
蓋我汝等に告ぐ、若汝等の義、律法學士ファリザイ人等の其に優るに非ずば、汝等天國に入らざるべし。
21 Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit iudicio.
「殺す勿れ、殺す人は裁判せらるべし」と、古の人に云はれしは、汝等の聞ける所なり。
22 Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennae ignis. (Geenna g1067)
然れど我汝等に告ぐ、総て其兄弟を怒る人は裁判せらるべし、其兄弟を愚者よと云ふ人は衆議所の處分を受けん、狂妄者よと云ふ人は地獄の火に當るべし。 (Geenna g1067)
23 Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:
故に汝若禮物を祭壇に献ぐる時、其處に於て、何にもあれ兄弟に怨まるる事あるを思出さば、
24 relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.
其禮物を其處に、祭壇の前に措き、先往きて兄弟と和睦し、然る後に來りて其禮物を献げよ。
25 Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.
汝敵手と共に途に在る中に早く和解せよ、恐らくは敵手より判事に付され、判事より下役に付され、遂に監獄に入れられん、
26 Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
我誠に汝に告ぐ、最終の一厘を還す迄は其處を出でざるべし。
27 Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis.
「汝姦淫する勿れ」と古の人に云はれしは汝等の聞ける所なり。
28 Ego autem dico vobis: quia omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.
然れど我汝等に告ぐ、総て色情を起さんとて婦を見る人は、既に心の中に之と姦淫したるなり。
29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. (Geenna g1067)
若汝の右の目汝を躓かさば之を抉りて棄てよ、其は汝に取りて、五體の一の亡ぶるは、全身を地獄に投入れらるるに優ればなり。 (Geenna g1067)
30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscinde eam, et proiice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam. (Geenna g1067)
若汝の右の手汝を躓かさば之を切りて棄てよ、其は汝に取りて、五體の一の亡ぶるは、全身の地獄に行くに優ればなり。 (Geenna g1067)
31 Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
又「何人も妻を出さば是に離縁状を與ふべし」と云はれたる事あり。
32 Ego autem dico vobis: Quia omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari: et qui dimissam duxerit, adulterat.
然れど我汝等に告ぐ、総て私通の故ならで妻を出す人は、之をして姦淫せしむるなり、又出されたる婦を娶る人も姦淫するなり。
33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non periurabis: reddes autem Domino iuramenta tua.
又「僞り誓ふ勿れ、誓ひたる事は主に果すべし」と古の人に云はれしは、汝等の聞ける所なり。
34 Ego autem dico vobis, non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est:
然れど我汝等に告ぐ、断じて誓ふ勿れ。天を指して[誓ふ勿れ]、其は神の玉座なればなり。
35 neque per terram, quia scabellum est pedum eius: neque per Ierosolymam, quia civitas est magni regis:
地を指して[誓ふ勿れ]、其は神の足台なればなり。エルザレムを指して[誓ふ勿れ]、其は大王の都なればなり。
36 neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
汝の頭を指して誓ふ勿れ、其は一縷の髪だも、白く或は黒くすることを得ざればなり。
37 Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.
汝等唯、然り然り否々と云へ、是より過ぐる所は惡より出るなり。
38 Audistis quia dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
又「目にて目を[償ひ]、歯にて歯を[償ふべし]」と云はれしは汝等の聞ける所なり。
39 Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram:
然れど我汝等に告ぐ、惡人に抗ふ勿れ、人若し汝の頬を打たば、他の[頬]をも是に向けよ。
40 et ei, qui vult tecum in iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium.
又汝を訟へて下着を取らんとする人には上着をも渡せ。
41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
又汝を強て一千歩を歩ませんとする人あらば、尚二千歩を彼と共に歩め。
42 Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.
汝に乞ふ人に與へよ、汝に借らんとする人に身を背くること勿れ。
43 Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
「汝の近き者を愛し、汝の敵を憎むべし」と云はれしは、汝等の聞ける所なり。
44 Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus et calumniantibus vos:
然れど我汝等に告ぐ、汝等の敵を愛し、汝等を憎む人を恵み、汝等を迫害し且讒謗する人の為に祈れ。
45 ut sitis filii patris vestri, qui in caelis est: qui solem suum oriri facit super bonos, et malos: et pluit super iustos et iniustos.
是天に在す汝等の父の子等たらん為なり、其は父は善人にも惡人にも日を照らし、義者にも不義者にも雨を降らし給へばなり。
46 Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?
汝等己を愛する人を愛すればとて、何の報をか得べき、税吏も然するに非ずや。
47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?
又己の兄弟等にのみ挨拶すればとて、何の勝れたる事をか為せる、異邦人も然するに非ずや。
48 Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est.
故に汝等の天父の完全に在す如く、汝等も亦完全なれ。

< Mattheum 5 >