< Mattheum 3 >

1 In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae,
那时,有施洗的约翰出来,在犹太的旷野传道,说:
2 et dicens: Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum caelorum.
“天国近了,你们应当悔改!”
3 Hic est enim, de quo dictum est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas eius.
这人就是先知以赛亚所说的。他说:“在旷野有人声喊着说: 预备主的道, 修直他的路!”
4 Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem eius erat locustae, et mel silvestre.
这约翰身穿骆驼毛的衣服,腰束皮带,吃的是蝗虫、野蜜。
5 Tunc exibat ad eum Ierosolyma, et omnis Iudaea, et omnis regio circa Iordanem;
那时,耶路撒冷和犹太全地,并约旦河一带地方的人,都出去到约翰那里,
6 et baptizabantur ab eo in Iordane, confitentes peccata sua.
承认他们的罪,在约旦河里受他的洗。
7 Videns autem multos Pharisaeorum, et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
约翰看见许多法利赛人和撒都该人也来受洗,就对他们说:“毒蛇的种类!谁指示你们逃避将来的愤怒呢?
8 Facite ergo fructum dignum poenitentiae.
你们要结出果子来,与悔改的心相称。
9 Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
不要自己心里说:‘有亚伯拉罕为我们的祖宗。’我告诉你们, 神能从这些石头中给亚伯拉罕兴起子孙来。
10 Iam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
现在斧子已经放在树根上,凡不结好果子的树就砍下来,丢在火里。
11 Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igne.
我是用水给你们施洗,叫你们悔改。但那在我以后来的,能力比我更大,我就是给他提鞋也不配。他要用圣灵与火给你们施洗。
12 Cuius ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igne inextinguibili.
他手里拿着簸箕,要扬净他的场,把麦子收在仓里,把糠用不灭的火烧尽了。”
13 Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.
当下,耶稣从加利利来到约旦河,见了约翰,要受他的洗。
14 Ioannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?
约翰想要拦住他,说:“我当受你的洗,你反倒上我这里来吗?”
15 Respondens autem Iesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum.
耶稣回答说:“你暂且许我,因为我们理当这样尽诸般的义。”于是约翰许了他。
16 Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli: et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
耶稣受了洗,随即从水里上来。天忽然为他开了,他就看见 神的灵仿佛鸽子降下,落在他身上。
17 Et ecce vox de caelis dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
从天上有声音说:“这是我的爱子,我所喜悦的。”

< Mattheum 3 >