< Mattheum 20 >

1 Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
4 et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit dabo vobis.
et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit dabo vobis.
5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.
Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.
6 Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?
Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?
7 Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.
Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.
8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
9 Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
12 dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et aestus.
dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.
13 At ille respondens uni eorum, dixit: Amice non facio tibi iniuriam: nonne ex denario convenisti mecum?
At ille respondens uni eorum, dixit: Amice non facio tibi iniuriam: nonne ex denario convenisti mecum?
14 Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
15 Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?
Aut non licet mihi quod volo, facere? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?
16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
17 Et ascendens Iesus Ierosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:
Et ascendens Iesus Ierosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:
18 Ecce ascendimus Ierosolymam, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et Scribis, et condemnabunt eum morte,
Ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et Scribis, et condemnabunt eum morte,
19 et tradent eum Gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
et tradent eum Gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
21 Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
22 Respondens autem Iesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.
Respondens autem Iesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.
23 Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
24 Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
25 Iesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos.
Iesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes Gentium dominantur eorum: et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos.
26 Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister:
Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister:
27 et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
28 sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam, in redemptionem pro multis.
Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam, redemptionem pro multis.
29 Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa,
Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa,
30 et ecce duo caeci sedentes secus viam, audierunt, quia Iesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine miserere nostri, fili David.
et ecce duo cæci sedentes secus viam, audierunt, quia Iesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine miserere nostri, fili David.
31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
32 Et stetit Iesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?
Et stetit Iesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?
33 Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.
Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.
34 Misertus autem eorum Iesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.
Misertus autem eorum Iesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.

< Mattheum 20 >