< Mattheum 17 >

1 Et post dies sex assumpsit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem eius, et duxit illos in montem excelsum seorsum:
過了六天,耶穌帶着彼得、雅各,和雅各的兄弟約翰,暗暗地上了高山,
2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol: vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix.
就在他們面前變了形像,臉面明亮如日頭,衣裳潔白如光。
3 Et ecce apparuerunt illis Moyses, et Elias cum eo loquentes.
忽然,有摩西、以利亞向他們顯現,同耶穌說話。
4 Respondens autem Petrus, dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum.
彼得對耶穌說:「主啊,我們在這裏真好!你若願意,我就在這裏搭三座棚,一座為你,一座為摩西,一座為以利亞。」
5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.
說話之間,忽然有一朵光明的雲彩遮蓋他們,且有聲音從雲彩裏出來,說:「這是我的愛子,我所喜悅的。你們要聽他!」
6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
門徒聽見,就俯伏在地,極其害怕。
7 Et accessit Iesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.
耶穌進前來,摸他們,說:「起來,不要害怕!」
8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Iesum.
他們舉目不見一人,只見耶穌在那裏。
9 Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
下山的時候,耶穌吩咐他們說:「人子還沒有從死裏復活,你們不要將所看見的告訴人。」
10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire?
門徒問耶穌說:「文士為甚麼說以利亞必須先來?」
11 At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
耶穌回答說:「以利亞固然先來,並要復興萬事;
12 dico autem vobis, quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
只是我告訴你們,以利亞已經來了,人卻不認識他,竟任意待他。人子也將要這樣受他們的害。」
13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
門徒這才明白耶穌所說的是指着施洗的約翰。
14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens:
耶穌和門徒到了眾人那裏,有一個人來見耶穌,跪下,
15 Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam saepe cadit in ignem, et crebro in aquam.
說:「主啊,憐憫我的兒子!他害癲癇的病很苦,屢次跌在火裏,屢次跌在水裏。
16 et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.
我帶他到你門徒那裏,他們卻不能醫治他。」
17 Respondens autem Iesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
耶穌說:「噯!這又不信又悖謬的世代啊,我在你們這裏要到幾時呢?我忍耐你們要到幾時呢?把他帶到我這裏來吧!」
18 Et increpavit illum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
耶穌斥責那鬼,鬼就出來;從此孩子就痊癒了。
19 Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus eiicere illum?
門徒暗暗地到耶穌跟前,說:「我們為甚麼不能趕出那鬼呢?」
20 Dixit illis Iesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi hinc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
耶穌說:「是因你們的信心小。我實在告訴你們,你們若有信心,像一粒芥菜種,就是對這座山說:『你從這邊挪到那邊』,它也必挪去;並且你們沒有一件不能做的事了。
21 Hoc autem genus non eiicitur nisi per orationem, et ieiunium.
至於這一類的鬼,若不禱告、禁食,他就不出來 。」
22 Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum:
他們還住在加利利的時候,耶穌對門徒說:「人子將要被交在人手裏。
23 et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.
他們要殺害他,第三日他要復活。」門徒就大大地憂愁。
24 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant, ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?
到了迦百農,有收丁稅的人來見彼得,說:「你們的先生不納丁稅嗎?」
25 Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, praevenit eum Iesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?
彼得說:「納。」他進了屋子,耶穌先向他說:「西門,你的意思如何?世上的君王向誰征收關稅、丁稅?是向自己的兒子呢?是向外人呢?」
26 Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Iesus: Ergo liberi sunt filii.
彼得說:「是向外人。」耶穌說:「既然如此,兒子就可以免稅了。
27 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore eius, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me, et te.
但恐怕觸犯他們,你且往海邊去釣魚,把先釣上來的魚拿起來,開了牠的口,必得一塊錢,可以拿去給他們,作你我的稅銀。」

< Mattheum 17 >