< Mattheum 15 >

1 Tunc accesserunt ad eum ab Ierosolymis Scribae, et Pharisaei, dicentes:
那時,有法利賽人和文士從耶路撒冷來見耶穌,說:
2 Quare discipuli tui transgrediuntur traditiones seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
「你的門徒為甚麼犯古人的遺傳呢?因為吃飯的時候,他們不洗手。」
3 Ipse autem respondens ait illis: Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit:
耶穌回答說:「你們為甚麼因着你們的遺傳犯上帝的誡命呢?
4 Honora patrem, et matrem. et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
上帝說:『當孝敬父母』;又說:『咒罵父母的,必治死他。』
5 Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri, Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit:
你們倒說:『無論何人對父母說:我所當奉給你的已經作了供獻,
6 et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
他就可以不孝敬父母。』這就是你們藉着遺傳,廢了上帝的誡命。
7 Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens:
假冒為善的人哪,以賽亞指着你們說的預言是不錯的。他說:
8 Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.
這百姓用嘴唇尊敬我, 心卻遠離我;
9 Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas, et mandata hominum.
他們將人的吩咐當作道理教導人, 所以拜我也是枉然。」
10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.
耶穌就叫了眾人來,對他們說:「你們要聽,也要明白。
11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
入口的不能污穢人,出口的乃能污穢人。」
12 Tunc accedentes discipuli eius, dixerunt ei: Scis quia Pharisaei audito verbo hoc, scandalizati sunt?
當時,門徒進前來對他說:「法利賽人聽見這話,不服,你知道嗎?」
13 At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.
耶穌回答說:「凡栽種的物,若不是我天父栽種的,必要拔出來。
14 Sinite illos: caeci sunt, et duces caecorum. caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.
任憑他們吧!他們是瞎眼領路的;若是瞎子領瞎子,兩個人都要掉在坑裏。」
15 Respondens autem Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istam.
彼得對耶穌說:「請將這比喻講給我們聽。」
16 At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis?
耶穌說:「你們到如今還不明白嗎?
17 Non intelligitis quia omne, quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur?
豈不知凡入口的,是運到肚子裏,又落在茅廁裏嗎?
18 Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem:
惟獨出口的,是從心裏發出來的,這才污穢人。
19 de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae.
因為從心裏發出來的,有惡念、凶殺、姦淫、苟合、偷盜、妄證、謗讟。
20 haec sunt, quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
這都是污穢人的;至於不洗手吃飯,那卻不污穢人。」
21 Et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri, et Sidonis.
耶穌離開那裏,退到泰爾、西頓的境內去。
22 Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei Domine fili David: filia mea male a daemonio vexatur.
有一個迦南婦人,從那地方出來,喊着說:「主啊,大衛的子孫,可憐我!我女兒被鬼附得甚苦。」
23 Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos.
耶穌卻一言不答。門徒進前來,求他說:「這婦人在我們後頭喊叫,請打發她走吧。」
24 Ipse autem respondens ait: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel.
耶穌說:「我奉差遣不過是到以色列家迷失的羊那裏去。」
25 At illa venit, et adoravit eum, dicens: Domine, adiuva me.
那婦人來拜他,說:「主啊,幫助我!」
26 Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
他回答說:「不好拿兒女的餅丟給狗吃。」
27 At illa dixit: Etiam Domine: nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum.
婦人說:「主啊,不錯;但是狗也吃牠主人桌子上掉下來的碎渣兒。」
28 Tunc respondens Iesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia eius ex illa hora.
耶穌說:「婦人,你的信心是大的!照你所要的,給你成全了吧。」從那時候,她女兒就好了。
29 Et cum transisset inde Iesus, venit secus Mare Galilaeae: et ascendens in montem, sedebat ibi.
耶穌離開那地方,來到靠近加利利的海邊,就上山坐下。
30 Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos: et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos:
有許多人到他那裏,帶着瘸子、瞎子、啞巴、有殘疾的,和好些別的病人,都放在他腳前;他就治好了他們。
31 ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes: et magnificabant Deum Israel.
甚至眾人都希奇;因為看見啞巴說話,殘疾的痊癒,瘸子行走,瞎子看見,他們就歸榮耀給以色列的上帝。
32 Iesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via.
耶穌叫門徒來,說:「我憐憫這眾人;因為他們同我在這裏已經三天,也沒有吃的了。我不願意叫他們餓着回去,恐怕在路上困乏。」
33 Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?
門徒說:「我們在這野地,哪裏有這麼多的餅叫這許多人吃飽呢?」
34 Et ait illis Iesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.
耶穌說:「你們有多少餅?」他們說:「有七個,還有幾條小魚。」
35 Et praecepit turbae, ut discumberent super terram.
他就吩咐眾人坐在地上,
36 Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
拿着這七個餅和幾條魚,祝謝了,擘開,遞給門徒;門徒又遞給眾人。
37 Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
眾人都吃,並且吃飽了,收拾剩下的零碎,裝滿了七個筐子。
38 Erant autem qui manducaverunt, quattuor millia hominum, extra parvulos, et mulieres.
吃的人,除了婦女孩子,共有四千。
39 Et, dimissa turba, ascendit in naviculam: et venit in fines Magedan.
耶穌叫眾人散去,就上船,來到馬加丹的境界。

< Mattheum 15 >