< Mattheum 13 >

1 In illo die exiens Iesus de domo, sedebat secus mare. 2 Et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore, 3 et locutus est eis multa in parabolis, dicens: Ecce exiit qui seminat, seminare semen suum. 4 Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt ea. 5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae. 6 sole autem orto aestuaverunt: et quia non habebant radicem, aruerunt. 7 Alia autem ceciderunt in spinas: et creverunt spinae, et suffocaverunt ea. 8 Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. 9 Qui habet aures audiendi, audiat. 10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: Quare in parabolis loqueris eis? 11 Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum: illis autem non est datum. 12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. 13 Ideo in parabolis loquor eis: quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt. 14 Ut adimpleatur in eis prophetia Isaiae dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non videbitis: 15 Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt: nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. 16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt. 17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae, et iusti cupierunt videre quae videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt. 18 Vos ergo audite parabolam seminantis. 19 Omnis, qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde eius: hic est qui secus viam seminatus est. 20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud: 21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis. facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. 22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est, qui verbum audit, et solicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. (aiōn g165) 23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum. 24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens: Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo. 25 cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. 26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. 27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei: Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? 28 Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit: Servi autem dixerunt ei, Vis, imus, et colligimus ea? 29 Et ait: Non: ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum. 30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum. 31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo: 32 quod minimum quidem est omnibus seminibus: cum autem creverit, maius est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis eius. 33 Aliam parabolam locutus est eis. Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum. 34 Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: 35 ut impleretur quod dictum erat per Prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. 36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum: et accesserunt ad eum discipuli eius, dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. 37 Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis. 38 Ager autem, est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam. 39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, angeli sunt. (aiōn g165) 40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igne comburuntur: sic erit in consummatione saeculi. (aiōn g165) 41 mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala, et eos, qui faciunt iniquitatem: 42 et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus, et stridor dentium. 43 Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat. 44 Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum. 45 Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas. 46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. 47 Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. 48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt. 49 Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum, (aiōn g165) 50 et mittent eos in caminum ignis: ibi erit fletus, et stridor dentium. 51 Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Etiam. 52 Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. 53 Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde. 54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia haec, et virtutes? 55 Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius, Iacobus, et Ioseph, et Simon, et Iudas: 56 et sorores eius, nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? 57 Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua. 58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

< Mattheum 13 >