< Marcum 1 >

1 Initium Evangelii Iesu Christi, Filii Dei.
Initium Evangelii Iesu Christi, Filii Dei.
2 Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius.
Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas eius.
4 Fuit Ioannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum.
Fuit Ioannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.
5 Et egrediebatur ad eum omnis Iudaeae regio, et Ierosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Iordanis flumine, confitentes peccata sua.
Et egrediebatur ad eum omnis Iudææ regio, et Ierosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Iordanis flumine, confitentes peccata sua.
6 Et erat Ioannes vestitus pilis camelorum, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas, et mel silvestre edebat.
Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas, et mel silvestre edebat.
7 Et praedicabat dicens: veniet fortior post me: cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
Et prædicabat dicens: Venit fortior post me: cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu sancto.
Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu sancto.
9 Et factum est: in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galileae: et baptizatus est a Ioanne in Iordane.
Et factum est: in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Ioanne in Iordane.
10 Et statim ascendens de aqua, vidit caelos apertos, et Spiritum Sanctum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
11 Et vox facta est de caelis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
Et vox facta est de cælis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum.
Et statim Spiritus expulit eum in desertum.
13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
14 Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam, praedicans Evangelium regni Dei,
Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,
15 et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: poenitemini, et credite Evangelio.
et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio.
16 Et praeteriens secus Mare Galilaeae, vidit Simonem, et Andream fratrem eius, mittentes retia in mare, (erant enim piscatores)
Et præteriens secus Mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem eius, mittentes retia in mare, (erant enim piscatores)
17 et dixit eis Iesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
et dixit eis Iesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.
Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.
19 Et progressus inde pusillum, vidit Iacobum Zebedaei, et Ioannem fratrem eius, et ipsos componentes retia in navi:
Et progressus inde pusillum, vidit Iacobum Zebedæi, et Ioannem fratrem eius, et ipsos componentes retia in navi:
20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
21 Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
22 Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos, quasi potestatem habens, et non sicut Scribae.
Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos, quasi potestatem habens, et non sicut Scribæ.
23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit,
Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit,
24 dicens: Quid nobis, et tibi Iesu Nazarene: venisti ante tempus perdere nos? scio quod sis, Sanctus Dei.
dicens: Quid nobis, et tibi Iesu Nazarene: venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei.
25 Et comminatus est ei Iesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine.
Et comminatus est ei Iesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine.
26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna exiit ab eo.
Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna exiit ab eo.
27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quaenam doctrina haec nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
28 Et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae.
Et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilææ.
29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis, et Andreae cum Iacobo, et Ioanne.
Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis, et Andreæ cum Iacobo, et Ioanne.
30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.
Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa.
31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu eius: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
Et accedens elevavit eam, apprehensa manu eius: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes:
Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes:
33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam.
et erat omnis civitas congregata ad ianuam.
34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa eiiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quaerunt te.
Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te.
38 Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni.
Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni.
39 Et erat praedicans in synagogis eorum, et in omni Galilaea, et daemonia eiiciens.
Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia eiiciens.
40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dicit ei: Si vis, potes me mundare.
Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare.
41 Iesus autem misertus eius, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: Mundare.
Iesus autem misertus eius, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: Mundare.
42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
43 Et comminatus est ei, statimque eiecit illum:
Et comminatus est ei, statimque eiecit illum:
44 et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses in testimonium illis.
et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.
45 At ille egressus coepit praedicare, et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.
At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.

< Marcum 1 >