< Marcum 8 >

1 In diebus illis iterum cum turba multa esset cum Iesu, nec haberent quod manducarent: convocatis discipulis, ait illis:
In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent: convocatis discipulis, ait illis:
2 Misereor super turbam: quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent:
Misereor super turbam: quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent:
3 et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt.
et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt.
4 Et responderunt ei discipuli sui: unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine?
Et responderunt ei discipuli sui: unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine?
5 Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.
Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.
6 Et praecepit turbae discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae.
Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
7 Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et iussit apponi.
Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et iussit apponi.
8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quattuor millia: et dimisit eos.
Erant autem qui manducaverunt, quasi quattuor millia: et dimisit eos.
10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
11 Et exierunt Pharisaei, et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.
Et exierunt Pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.
12 Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quaerit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim, et abiit trans fretum.
Et dimittens eos, ascendit iterum navim, et abiit trans fretum.
14 Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi.
Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi.
15 Et praecipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento Pharisaeorum, et fermento Herodis.
Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento Pharisæorum, et fermento Herodis.
16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: Quia panes non habemus.
Et cogitabant ad alterutrum, dicentes: Quia panes non habemus.
17 Quo cognito, ait illis Iesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc caecatum habetis cor vestrum?
Quo cognito, ait illis Iesus: Quid cogitatis, quia panes non habetis? nondum cognoscetis nec intelligitis? adhuc cæcatum habetis cor vestrum?
18 oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? Nec recordamini,
oculos habentes non videtis? et aures habentes non auditis? Nec recordamini,
19 quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.
quando quinque panes fregi in quinque millia: quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.
20 Quando et septem panes in quattuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem.
Quando et septem panes in quattuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem.
21 Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis?
Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis?
22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret.
Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.
23 Et apprehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum: et expuens in oculos eius impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum: et expuens in oculos eius impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
24 Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes.
Et aspiciens, ait: Video homines velut arbores ambulantes.
25 Deinde iterum imposuit manus super oculos eius: et coepit videre. et restitutus est ita ut clare videret omnia.
Deinde iterum imposuit manus super oculos eius: et cœpit videre. et restitutus est ita ut clare videret omnia.
26 Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris.
Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris.
27 Et egressus est Iesus, et discipuli eius in castella Caesareae Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines?
Et egressus est Iesus, et discipuli eius in castella Cæsareæ Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines?
28 Qui responderunt illi, dicentes: Alii Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
Qui responderunt illi, dicentes: Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
29 Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus.
Tunc dicit illis: Vos vero quem me esse dicitis? Respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus.
30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
31 Et coepit docere eos quoniam oportet filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus, et Scribis, et occidi: et post tres dies resurgere.
Et cœpit docere eos quoniam oportet filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus, et Scribis, et occidi: et post tres dies resurgere.
32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, coepit increpare eum.
Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.
33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me satana, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.
Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens: Vade retro me satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.
34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.
Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.
35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum: et detrimentum animae suae faciat?
Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum: et detrimentum animæ suæ faciat?
37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua?
Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua?
38 Qui enim me confessus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice: et filius hominis confitebitur eum, cum venerit in gloria patris sui cum angelis sanctis.
Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice: et filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria patris sui cum angelis sanctis.

< Marcum 8 >