< Marcum 7 >

1 Et conveniunt ad eum Pharisaei, et quidam de Scribis, venientes ab Ierosolymis.
ファリザイ人及數人の律法學士エルザレムより來りて、イエズスの許に集まりしが、
2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus, idest non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
弟子の中なる數人の、常の手即ち洗はざる手にて麪を食するを見て、之を咎めたり。
3 Pharisaei enim, et omnes Iudaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum:
是ファリザイ人及凡てのユデア人は、古人の傳を守りて、屡手を洗はざれば食せず、
4 et a foro venientes nisi baptizentur, non comedunt: et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et aeramentorum, et lectorum:
又市より來る時は、身を洗はざれば食せず、其外杯、土器、銅器、牀の洗清め等、守るべき事多く傳へられたればなり。
5 et interrogabant eum Pharisaei, et Scribae: Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem?
ファリザイ人、律法學士等イエズスに問ひけるは、汝の弟子等は何ぞ古人の傳に從ひて歩まず、常の手にて麪を食するや。
6 At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.
答へて曰ひけるは、善哉イザヤが僞善なる汝等に就きて預言したる事、録して「此民は唇にて我を尊べども、其心は我に遠ざかれり。
7 in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et praecepta hominum.
人の訓戒を教へて、空しく我を尊ぶなり」とあるに違はず。
8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditiones hominum, baptismata urceorum, et calicum: et alia similia his facitis multa.
即汝等は神の掟を棄てて人の傳を守り、土器、杯等の洗清め、又然る類の事を多く行ふなり、と。
9 Et dicebat illis: Bene irritum fecistis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
又彼等に曰ひけるは、汝等は己が傳を守らんとて、能くも神の掟を廃せるよ。
10 Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
即モイゼ曰く、「汝の父母を敬へ」と、又曰く「父若くは母を詛う人は死すべし」と。
11 Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, Corban, (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit:
然るを汝等は云ふ、人もし父若くは母に向ひて、総て我よりするコルバン、即献物は、汝に益とならんと云はば足れり、と。
12 et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
而して其外は何事をも父若くは母に為すを容さず。
13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et similia huiusmodi multa facitis.
斯く己の傳へし傳によりて神の言を廃し、又然る類の事を多く行ふなり、と。
14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.
イエズス再群衆を呼集めて、曰ひけるは、皆我に聞きて暁れ。
15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quae de homine procedunt illa sunt, quae coinquinant hominem.
外より人に入る物は、何物も人を汚す能はず、人より出づる物こそ人を汚すなれ。
16 Si quis habet aures audiendi, audiat.
聞く耳を有てる人は聞け、と。
17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam.
然てイエズス、群衆を離れて家に入り給ひしに、弟子等此喩の事を問ひければ、
18 Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum coinquinare:
彼等に曰ひけるは、汝等も然までに無智なるか。総て外より人に入る物は、之を汚す能はざることを暁らざるか。
19 quia non intrat in cor eius, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas?
是其心に入るに非ずして、腹に下り、総て食物を浄めて厠に出づればなり、と。
20 Dicebat autem, quoniam quae de homine exeunt, illa coinquinant hominem.
又曰ひけるは、人より出づる物こそ人を汚すなれ。
21 Abintus enim de corde hominum malae cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
即人の心の内より出づるは、惡念姦淫私通殺人
22 furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
偸盗貪婪狡猾詐僞猥褻惡視冒涜傲慢愚痴にして、
23 Omnia haec mala abintus procedunt, et coinquinant hominem.
是等一切の惡事は、内より出でて人を汚すなり、と。
24 Et inde surgens abiit in fines Tyri, et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
イエズス此處を去りて、チロとシドンとの地方に行き、家に入りて、誰をも見ざらん事を欲し給ひたれど、得隠れ給はざりき。
25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cuius filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes eius.
即ち汚鬼に憑かれたる女を持てる一人の婦、イエズスの事を聞くと等しく入來りて、足下に平伏せり。
26 Erat enim mulier Gentilis, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum ut daemonium eiiceret de filia eius.
此婦はシロフェニシアに生まれたる異邦人にして、我女より惡魔を逐払ひ給はん事を願ひ出でけるに、
27 Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
イエズス曰ひけるは、先兒等をして飽足らしめよ。兒等の麪を取りて犬に投與ふるは善き事に非ず、と。
28 At illa respondit, et dixit illi: Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
婦答へて、主よ、然り、然れど狗兒も、食卓の下に、兒等の遺片を食ふなり、と云ひしに、
29 Et ait illi: Propter hunc sermonem vade, exiit daemonium a filia tua.
イエズス曰ひけるは、此言によりて往け、惡魔汝の女より出でたり、と。
30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam iacentem supra lectum, et daemonium exiisse.
婦家に歸りて見れば、女は牀に横はりて、惡魔は既に立去りたりき。
31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad Mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos.
イエズス又チロの地方を出で、シドンを経てデカポリ地方の中央を過り、ガリレアの湖に至り給ひしに、
32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
人々唖にして聾なる者をイエズスに連れ來り、是に按手し給はん事を願ひければ、
33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas eius: et expuens, tetigit linguam eius:
イエズス之を群衆の中より呼取りて、指を其耳に入れ、唾して其舌に触れ、
34 et suscipiens in caelum, ingemuit, et ait illi: Ephphetha, quod est adaperire.
天を仰ぎて歎じ、エフフェタ、と曰へり、即開けよの義なり。
35 Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum linguae eius, et loquebatur recte.
忽にして其耳開け、舌の縺解けて言ふこと正しかりき。
36 Et praecepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant:
イエズス之を人に語る事を彼等に戒め給ひしかど、戒め給ふほど、人は益言弘め、
37 et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.
益感嘆して、善くこそ何事をも為し給ひつれ、聾を聞えしめ、唖を言はしめ給へり、と云ひ居たり。

< Marcum 7 >