< Marcum 6 >

1 Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui:
イエズス、此處を去りて我故郷に至り給ひ、弟子等是に從ひいたりしが、
2 et facto sabbato coepit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina eius, dicentes: Unde huic haec omnia? et quae est sapientia, quae data est illi: et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur?
安息日に當り會堂にて教を説始め給ひしかば、聞く人多く其教に驚きて云ひけるは、彼は是等の事を何處より得たるぞ、其授けられたる智恵と、其手に行はるる斯ばかりの奇蹟とは、如何なるものぞ。
3 Nonne hic est faber, filius Mariae, frater Iacobi, et Ioseph, et Iudae, et Simonis? nonne et sorores eius hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo.
彼はマリアの子にして、ヤコボ、ヨゼフ、ユダ及びシモンの兄弟たる職工にあらずや、其姉妹等も我等と共に此處に在るに非ずや、と。斯て遂に彼に躓き居たり。
4 Et dicebat illis Iesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
イエズス彼等に曰ひけるは、預言者の敬はれざるは唯其故郷、其家、其親戚の中に於てのみ、と。
5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit:
然れば此處にては、少數の病者を按手して醫し給ひし外、何等の奇蹟をも為し得給はず、
6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
彼等の不信仰に驚き、其辺の邑々を巡りて教へ居給へり。
7 Et vocavit duodecim: et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
イエズス十二人を呼びて、之を二人づつ遣はすに臨み、汚鬼等[に對する]の権能を授け、
8 Et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona aes,
且途中杖の外に何物をも携へざる事、旅嚢、麪又は帯に銭を持つまじき事、
9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.
普通の履物を穿くも、二枚の下着を着まじき事を命じ、
10 Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum: illic manete donec exeatis inde:
然て彼等に曰ひけるは、何處にても、或家に入らば、其地を去るまで其處に留れ。
11 quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
又総て汝等を承けず、汝等に聴かざる者あらば、其處を立去りて、彼等への證據として足の塵を払え、と。
12 Et exeuntes praedicabant ut poenitentiam agerent:
斯て弟子等出でて改心すべきことを人々に説教し、
13 et daemonia multa eiiciebant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabantur.
許多の惡魔を逐払ひ、注油して多くの病者を醫し居たり。
14 Et audivit rex Herodes, (manifestum enim factum est nomen eius) et dicebat: Quia Ioannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo.
第五項 イエズスガリレアを巡り給ふ 斯てイエズスの名顕れしかば、ヘロデ王聞きて、洗者ヨハネは死者の中より蘇りたり、故に奇蹟彼に行はるるなり、と云へるに、
15 Alii autem dicebant: Quia Elias est. Alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
或人々は、是エリアなりと云ひ、又或人々は、預言者なり、預言者の一人の如し、と云へば、
16 Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Ioannem, hic a mortuis resurrexit.
ヘロデ之を聞きて我が馘りし彼ヨハネは、死者の中より蘇りたり、と云へり。
17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Ioannem, et vinxit eum in carcerem propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
蓋ヘロデ曾て其兄弟フィリッポの妻ヘロヂアデを娶りたれば、彼が為に人を遣はしてヨハネを捕へ、監獄に繋ぎたりき。
18 Dicebat enim Ioannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
其はヨハネヘロデに向ひ、汝兄弟の妻を納るるは可からず、と云ひ居たればなり。
19 Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat.
然ればヘロヂアデ彼を恨みて殺さんと欲すれども、能はざりき、
20 Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
是ヘロデはヨハネの義人たり聖人たるを知りて、之を畏れ且護り、是に聴きて多くの事を行ひ、好みて彼に聴き居たるを以てなり。
21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui coenam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilaeae.
斯て便宜好き日來り、ヘロデ、大官、千夫長及ガリレアの貴族等を招待して誕生日の饗宴を開きしが、
22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus; rex ait puellae: Pete a me quod vis, et dabo tibi:
彼ヘロヂアデの女入來りて踊を為し、ヘロデ及列席の人々の意に適ひしかば、王女に云ひけるは、欲しきものを我に求めよ、我必之を與へん、と。
23 et iuravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
又誓ひて曰く、何事を求むるも、例へば我國の半にても、我之を汝に與へん、と。
24 Quae cum exisset, dixit matri suae: Quid petam? At illa dixit: Caput Ioannis Baptistae.
其時女出でて、我何を求むべきか、と母に云ひしに、彼、洗者ヨハネの頭を、と云ひければ、
25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae.
女直に王の許に急ぎ行き、洗者ヨハネの頭を盆に載せて、速に我に賜はん事を欲す、と云へり。
26 Et contristatus est rex propter iusiurandum: sed propter simul discumbentes noluit eam contristare:
王憂ひしかど、誓に對し且は列席の人々に對して女に否む事を欲せず、
27 et misso spiculatore praecepit afferri caput eius in disco. Et decollavit eum in carcere,
刑吏を遣はし、ヨハネの頭を盆に載せて持來る事を命ぜり。刑吏監獄にヨハネを馘り、
28 et attulit caput eius in disco: et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae.
其頭を盆に載せ齎して、女に與へしかば、女は之を母に與へたり。
29 Quo audito, discipuli eius venerunt, et tulerunt corpus eius: et posuerunt illud in monumento.
ヨハネの弟子等聞きて來り、其屍を取りて墓に葬れり。
30 Et convenientes Apostoli ad Iesum, renunciaverunt ei omnia, quae egerant, et docuerant.
然て使徒等イエズスの許に集り、総ての為しし事、教へし事を告げしかば、
31 Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant.
イエズス彼等に向ひ、別に寂しき處に來りて暫し休め、と曰へり。其は往來する人多くして、食する暇だにあらざればなり。
32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
斯て船に乗りて、別に寂しき處に往けり。
33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et praevenerunt eos.
彼等の往くを見て、多くの人之を知り、凡ての町より徒歩にて彼等に先ちて、彼處に馳集りしが、
34 Et exiens vidit turbam multam Iesus: et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere multa.
イエズス出でて群衆の夥しきを見給ひ、其牧者なき羊の如くなるを憫み、多くの事を教へ始め給へり。
35 Et cum iam hora multa fieret, accesserunt discipuli eius, dicentes: Desertus est locus hic, et iam hora praeteriit:
日既に暮れかかりしかば、弟子等近づきて云ひけるは、處は寂しく時は既に遅し。
36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas, et vicos, emant sibi cibos, quos manducent:
人々を還し、四辺の田家及邑に往きて面々に食物を買ふことを得しめ給へ、と。
37 Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
イエズス答へて、汝等是に食物を與へよ、と曰ひしかば、彼等云ひけるは、我等往きて二百デナリオにて麪を沽ひ、彼等に食せしめんか、と。
38 Et dicit eis: Quot panes habetis? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt: Quinque, et duos pisces.
イエズス、汝等幾個の麪をか有てる、往きて見よ、と曰ひしに、彼等尋ね知りて、五個と二尾の魚とあり、と云へり。
39 Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride foenum.
斯て命じて、人々を皆青草の上に組々に坐せしめ給ひ、
40 Et discubuerunt in partes per centenos, et quinquagenos.
人々百人五十人づつ坐したるに、
41 Et acceptis quinque panibus et duobus pisces, intuens in caelum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos: et duos pisces divisit omnibus.
イエズス五個の麪と二尾の魚とを取り、天を仰ぎて祝し、麪を擘きて弟子等に與へ、之を人々の前に置かしめ、又二尾の魚を一同に分ち給ひしかば、
42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
皆食して飽足れり。
43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
殘れる屑を拾ひしに、魚を併せて十二の筐に満ちしが、
44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
食せし男子は五千人なりき。
45 Et statim coegit discipulos suos ascendere navim, ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
イエズス直に弟子等を強て船に乗らしめ、己が人民を去らしむる間に湖を渡り、先ちてベッサイダへ赴かしめ給ひ、
46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
人を去らしめて後、祈らんとて山に往き給へり。
47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.
夜更けて船は湖の中央に在り、イエズスは獨陸に居給ひしが、
48 Et videns eos laborantes in remigando, (erat enim ventus contrarius eis) circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat praeterire eos.
イエズス弟子等の逆風の為に漕ぎ悩めるを見給ひ、朝の三時頃湖の上を歩みて彼等に至り、行過ぎんとし給ひしに、
49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.
弟子等其湖の上を歩み給ふを見るや、怪物ならんと思ひて叫出せり。
50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum, nolite timere.
其は皆彼を見て心擾ぎたればなり。イエズス直に言を出して、頼もしかれ、我なるぞ、懼るること勿れ、と曰ひ、
51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant:
船に乗りて彼等に至り給ひしに、風止みたれば、彼等愈益心の中に驚きたり。
52 non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcaecatum.
其は彼等の心頑固にして、彼の麪の事を暁らざりければなり。
53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.
航りて、ゲネザレトの地に至り、岸に船を着けしが、
54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum:
船より出づるや、人々忽イエズスを認めて、
55 et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
其全地方を馳廻り、イエズスの居給ふと聞く處に、病る者を床の儘に舁きて、何處までも廻り始めたり。
56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas, aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
斯て至る處、或は邑、或は街、或は田家に、人々病者を衢に置き、彼の衣服の総にだも触れん事を願ひ居りしが、触るる人は悉く醫されつつありき。

< Marcum 6 >