< Marcum 5 >

1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
かくて海の彼方なるゲラセネ人の地に到る。
2 Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,
イエスの舟より上り給ふとき、穢れし靈に憑かれたる人、墓より出でて直ちに遇ふ。
3 qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis iam quisquam poterat eum ligare:
この人、墓を住處とす、鏈にてすら今は誰も繋ぎ得ず。
4 quoniam saepe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare.
彼はしばしば足械と鏈とにて繋がれたれど、鏈をちぎり、足械をくだきたり、誰も之を制する力なかりしなり。
5 et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.
夜も晝も、絶えず墓あるひは山にて叫び、己が身を石にて傷つけゐたり。
6 Videns autem Iesum a longe, cucurrit, et adoravit eum:
かれ遙にイエスを見て、走りきたり、御前に平伏し、
7 et clamans voce magna dixit: Quid mihi, et tibi, Iesu fili Dei altissimi? adiuro te per Deum, ne me torqueas.
大聲に叫びて言ふ『いと高き神の子イエスよ、我は汝と何の關係あらん、神によりて願ふ、我を苦しめ給ふな』
8 Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine isto.
これはイエス『穢れし靈よ、この人より出で往け』と言ひ給ひしに因るなり。
9 Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
イエスまた『なんぢの名は何か』と問ひ給へば『わが名はレギオン、我ら多きが故なり』と答へ、
10 Et deprecabantur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
また己らを此の地の外に逐ひやり給はざらんことを切に求む。
11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens in agris.
彼處の山邊に豚の大なる群、食しゐたり。
12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introeamus.
惡鬼どもイエスに求めて言ふ『われらを遣して豚に入らしめ給へ』
13 Et concessit eis statim Iesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
イエス許したまふ。穢れし靈いでて、豚に入りたれば、二千 匹ばかりの群、海に向ひて崖を駈けくだり、海に溺れたり。
14 Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nunciaverunt in civitatem, et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum:
飼ふ者ども逃げ往きて、町にも里にも告げたれば、人々 何事の起りしかを見んとて出づ。
15 et veniunt ad Iesum: et vident illum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanae mentis, et timuerunt.
かくてイエスに來り、惡鬼に憑かれたりし者、即ちレギオンをもちたりし者の、衣服をつけ、慥なる心にて坐しをるを見て、懼れあへり。
16 Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei, qui daemonium habuerat, et de porcis.
かの惡鬼に憑かれたる者の上にありし事と、豚の事とを見し者ども、之を具に告げたれば、
17 Et rogare coeperunt eum ut discederet de finibus eorum.
人々イエスにその境を去り給はん事を求む。
18 Cumque ascenderet navim, coepit illum deprecari, qui a daemonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
イエス舟に乘らんとし給ふとき、惡鬼に憑かれたりしもの偕に在らん事を願ひたれど、
19 et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuncia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
許さずして言ひ給ふ『なんぢの家に、親しき者に歸りて、主がいかに大なる事を汝に爲し、いかに汝を憫み給ひしかを告げよ』
20 Et abiit, et coepit praedicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Iesus: et omnes mirabantur.
彼ゆきて、イエスの如何に大なる事を己になし給ひしかを、デカポリスに言ひ弘めたれば、人々みな怪しめり。
21 Et cum ascendisset Iesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
イエス舟にて復かなたに渡り給ひしに、大なる群衆みもとに集る、イエス海邊に在せり。
22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus: et videns eum, procidit ad pedes eius,
會堂 司の一人、ヤイロという者きたり、イエスを見て、その足下に伏し、
23 et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, Veni, impone manum tuam super eam, ut salva sit, et vivat.
切に願ひて言ふ『わが稚なき娘、いまはの際なり、來りて手をおき給へ、さらば救はれて活くべし』
24 Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
イエス彼と共にゆき給へば、大なる群衆したがひつつ御許に押迫る。
25 Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
ここに十 二年 血漏を患ひたる女あり。
26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat:
多くの醫者に多く苦しめられ、有てる物をことごとく費したれど、何の效なく、反つて増々 惡しくなりたり。
27 cum audisset de Iesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum eius:
イエスの事をききて、群衆にまじり、後に來りて、御衣にさはる、
28 dicebat enim: Quia si vel vestimentum eius tetigero, salva ero.
『その衣にだに觸らば救はれん』と自ら謂へり。
29 Et confestim siccatus est fons sanguinis eius: et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
かくて血の泉ただちに乾き、病のいえたるを身に覺えたり。
30 Et statim Iesus in semetipso cognoscens virtutem, quae exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea?
イエス直ちに能力の己より出でたるを自ら知り、群衆の中にて、振反り言ひたまふ『誰が我の衣に觸りしぞ』
31 Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit?
弟子たち言ふ『群衆の押迫るを見て、誰が我に觸りしぞと言ひ給ふか』
32 Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat.
イエスこの事を爲しし者を見んとて見囘し給ふ。
33 Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
女おそれ戰き、己が身になりし事を知り、來りて御前に平伏し、ありしままを告ぐ。
34 Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.
イエス言ひ給ふ『娘よ、なんぢの信仰なんぢを救へり、安らかに往け、病いえて健かになれ』
35 Adhuc eo loquente, veniunt nuncii ad archisynagogum, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas Magistrum?
かく語り給ふほどに、會堂 司の家より人々きたりて言ふ『なんぢの娘は早や死にたり、爭でなほ師を煩はすべき』
36 Iesus autem audito verbo, quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede.
イエス其の告ぐる言を傍より聞きて、會堂 司に言ひたまふ『懼るな、ただ信ぜよ』
37 Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem Iacobi.
かくてペテロ、ヤコブその兄弟ヨハネの他は、ともに往く事を誰にも許し給はず。
38 Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et eiulantes multum.
彼ら會堂 司の家に來る。イエス多くの人の、甚く泣きつ叫びつする騷を見、
39 Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit.
入りて言ひ給ふ『なんぞ騷ぎかつ泣くか、幼兒は死にたるにあらず、寐ねたるなり』
40 Et irridebant eum. Ipse vero eiectis omnibus assumit patrem, et matrem puellae, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat iacens.
人々イエスを嘲笑ふ。イエス彼 等をみな外に出し、幼兒の父と母と己に伴へる者とを率きつれて、幼兒のをる處に入り、
41 Et tenens manum puellae, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico) surge.
幼兒の手を執りて『タリタ、クミ』と言ひたまふ。少女よ、我なんぢに言ふ、起きよ、との意なり。
42 et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno.
直ちに少女たちて歩む、その歳 十二なりければなり。彼ら直ちに甚く驚きおどろけり。
43 Et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret: et iussit dari illi manducare.
イエス此の事を誰にも知れぬやうにせよと、堅く彼らを戒め、また食物を娘に與ふることを命じ給ふ。

< Marcum 5 >