< Marcum 13 >

1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structurae.
イエス宮を出で給ふとき、弟子の一人いふ『師よ、見 給へ、これらの石、これらの建造物、いかに盛ならずや』
2 Et respondens Iesus, ait illi: Vides has omnes magnas aedificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
イエス言ひ給ふ『なんぢ此 等の大なる建造物を見るか、一つの石も崩されずしては石の上に殘らじ』
3 Et cum sederet in Monte olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Iacobus, et Ioannes, et Andreas:
オリブ山にて宮の方に對ひて坐し給へるに、ペテロ、ヤコブ、ヨハネ、アンデレ竊に問ふ
4 Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari?
『われらに告げ給へ、これらの事は何時あるか、又すべて此 等の事の成し遂げられんとする時は、如何なる兆あるか』
5 Et respondens Iesus coepit dicere illis: Videte ne quid vos seducat:
イエス語り出で給ふ『なんぢら人に惑されぬやうに心せよ。
6 multi enim venient in nomine meo dicentes, quia ego sum: et multos seducent.
多くの者わが名を冒し來り「われは夫なり」と言ひて多くの人を惑さん。
7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim haec fieri: sed nondum finis.
戰爭と戰爭の噂とを聞くとき懼るな、かかる事はあるべきなり、されど未だ終にはあらず。
8 Exurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terraemotus per loca, et fames. Initium dolorum haec.
即ち「民は民に、國は國に逆ひて起たん」また處々に地震あり、饑饉あらん、これらは産の苦難の始なり。
9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante praesides, et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
汝 等みづから心せよ、人々なんぢらを衆議所に付さん。なんぢら會堂に曳かれて打たれ、且わが故によりて、司たち及び王たちの前に立てられん、これは證をなさん爲なり。
10 Et in omnes gentes primum oportet praedicari Evangelium.
かくて福音は先づもろもろの國人に宣傳へらるべし。
11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini non enim vos estis loquentes, sed Spiritus sanctus.
人々なんぢらを曳きて付さんとき、何を言はんと預じめ思ひ煩ふな、唯そのとき授けらるることを言へ、これ言ふ者は汝 等にあらず、聖 靈なり。
12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.
兄弟は兄弟を、父は子を死にわたし、子らは親たちに逆ひ立ちて死なしめん。
13 Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
又なんぢら我が名の故に凡ての人に憎まれん、されど終まで耐へ忍ぶ者は救はるべし。
14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Iudaea sunt, fugiant in montes:
「荒す惡むべき者」の立つべからざる所に立つを見ば(讀むもの悟れ)その時ユダヤにをる者どもは、山に遁れよ。
15 et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introeat ut tollat quid de domo sua:
屋の上にをる者は、内に下るな。また家の物を取り出さんとて内に入るな。
16 et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
畑にをる者は上衣を取らんとて歸るな。
17 Vae autem praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus.
其の日には孕りたる女と、乳を哺まする女とは禍害なるかな。
18 Orate vero ut hieme non fiant.
この事の冬おこらぬやうに祈れ、
19 Erunt enim dies illi tribulationes tales, quales non fuerunt ab initio creaturae, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
その日は患難の日なればなり。神の萬物を造り給ひし開闢より今に至るまで、かかる患難はなく、また後にもなからん。
20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
主その日を少くし給はずば、救はるる者 一人だになからん。されど其の選び給ひし選民の爲に、その日を少くし給へり。
21 Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
其の時なんぢらに「視よ、キリスト此處にあり」「視よ、彼處にあり」と言ふ者ありとも信ずな。
22 Exurgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae, et dabunt signa, et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
僞キリスト・僞 預言者ら起りて、徴と不思議とを行ひ、爲し得べくは、選民をも惑さんとするなり。
23 Vos ergo videte: ecce praedixi vobis omnia.
汝らは心せよ、あらかじめ之を皆なんぢらに告げおくなり。
24 Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum:
其の時、その患難ののち、日は暗く、月は光を發たず。
25 et stellae caeli erunt decidentes, et virtutes, quae in caelis sunt, movebuntur.
星は空より隕ち、天にある萬象ふるひ動かん。
26 Et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa, et gloria.
其のとき人々、人の子の大なる能力と榮光とをもて、雲に乘り來るを見ん。
27 Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.
その時かれは使者たちを遣して、地の極より天の極まで、四方より其の選民をあつめん。
28 A ficu autem discite parabolam. Cum iam ramus eius tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas:
無花果の樹よりの譬を學べ、その枝すでに柔かくなりて葉 芽ぐめば、夏の近きを知る。
29 sic et vos cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.
かくの如く此 等のことの起るを見ば、人の子すでに近づきて門邊にいたるを知れ。
30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio haec, donec omnia ista fiant.
まことに汝らに告ぐ、これらの事ことごとく成るまで、今の代は過ぎ逝くことなし。
31 Caelum, et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
天 地は過ぎゆかん、されど我が言は過ぎ逝くことなし。
32 De die autem illo, vel hora nemo scit, neque angeli in caelo, neque Filius, nisi Pater.
その日その時を知る者なし。天にある使者たちも知らず、子も知らず、ただ父のみ知り給ふ。
33 Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.
心して目を覺しをれ、汝 等その時の何時なるかを知らぬ故なり。
34 Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque operis, et ianitori praecepit ut vigilet.
例へば家を出づる時、その僕どもに權を委ねて、各自の務を定め、更に門守に、目を覺しをれと命じ置きて、遠く旅立したる人のごとし。
35 Vigilate ergo, (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero an media nocte, an galli cantu, an mane)
この故に目を覺しをれ、家の主人の歸るは、夕か、夜半か、鷄 鳴くころか、夜明か、いづれの時なるかを知らねばなり。
36 ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
恐らくは俄に歸りて、汝らの眠れるを見ん。
37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.
わが汝らに告ぐるは、凡ての人に告ぐるなり。目を覺しをれ』

< Marcum 13 >