< Lucam 8 >

1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella praedicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo,
以後,耶穌走遍各城各村講道,宣傳天主國的喜訊,同祂在一起的有那十二們徒,
2 et mulieres aliquae, quae erant curatae a spiritibus malignis, et infirmatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua septem daemonia exierant,
還有幾個曾附過惡魔或患病而得治好的婦女,有號稱瑪達肋納的瑪利亞,從她身上趕出了七個魔鬼;
3 et Ioanna uxor Chusae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis.
還有約安納,即黑落德的家宰雇撒的妻子,又有蘇撒納;還有別的許多婦女,她們都用自己的財產資助他們。
4 Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem:
那時,有大夥群眾聚集了來,並有從各城來到耶穌跟前的,祂就用比喻說:
5 Exiit qui seminat, seminare semen suum: et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud.
「有一個撒種子的,出去撒種子;他撒的時候,有的落在路在路旁,就被踐踏了,並有天的飛鳥把它吃了。
6 Et aliud cecidit supra petram: et natum aruit, quia non habebat humorem.
有的落在路在石頭上,一長起來,就乾枯了,因為沒有濕氣。
7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud.
有的落在荊棘中,荊棘同它一起畏起來,把它窒息了。
8 Et aliud cecidit in terram bonam: et ortum fecit fructum centuplum. Haec dicens clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat.
又有的落在好地裏,長起來,結了百倍的果實。」祂說完這些話,就高呼說:「有耳聽的,就聽吧! 」
9 Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola.
祂的們徒問祂這比喻有什麼意思。
10 Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant.
祂說:「天主國的奧秘,是給你們知道;對於其餘的人,就用比喻,使那看的,卻看不見,聽的,卻聽不懂。
11 Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei.
這比喻的意思是:種子是天主的話。
12 Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.
那些在路旁的,是指那人聽了,隨後就有鬼來到,從他們心中把那話奪去,使他們不致信從而得救。
13 Nam qui supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
那在石頭上的,是指那些人,他們聽的時候,高興的接受那話,但這些人沒有根,暫時相信,一到試探的時候,就退避了。
14 Quod autem in spinas cecidit: hi sunt, qui audierunt, et a solicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae euntes, suffocantur, et non referunt fructum.
那落在荊棘中的,是指那些聽了的人,還在中途就被掛慮、錢財及生活的逸樂所蒙蔽,沒有結出成熟的果實。
15 Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
那在好地裏的,是指那些以善良和誠實的心傾聽的人,他們把這話保存起來,以堅忍結出果實。
16 Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
沒有人點上燈,用器皿遮蓋住,或放在床底下的,而是放在燈台上,為叫進來的人看見光明。
17 Non est enim occultum, quod non manifestetur: nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat.
因為沒有隱藏的事,不成為顯露的;沒有秘密的事,不被知道而公開出來的。
18 Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.
所以,你們要留心要怎樣聽;因為凡有的,還要給他,凡沒有的,連他自以為有的,也要從他奪去。」
19 Venerunt autem ad illum mater, et fratres eius, et non poterant adire eum prae turba.
耶穌的母親和兄弟到祂這裏來了,因為人多,不能與祂相會。
20 Et nunciatum est illi: Mater tua, et fratres tui stant foris, volentes te videre.
有人告訴祂說:「你的母親和你的兄弟站在在外邊,願意見你。」
21 Qui respondens, dixit ad eos: Mater mea, et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
祂卻回答說:「聽了天主的話而實行的,才是我的母親和兄弟。」
22 Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli eius, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.
有一天,耶穌和們徒上了船,對他們說:「我們渡到湖那去。」他們便開了船。
23 Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et compellebantur, et periclitabantur.
正在航行時,他睡著了。忽然有狂風降到湖上,進入船中的水,使他們處於危險中。
24 Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Praeceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquae, et cessavit: et facta est tranquillitas.
們徒們前來叫醒耶穌,說:「老師! 老師! 我們要喪亡了! 」祂醒起來,叱責了狂風和波浪,風浪就止息平靜了。
25 Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: Quis putas hic est, quia ventis, et mari imperat, et obediunt ei?
遂對他們說:「你們的信德在那裏? 」他們又害怕又驚奇,彼此說:「這人到底是誰? 因為祂一出命,風和水也都服從祂。」
26 Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam.
他們航行到革辣撒人的地方,就是加利肋亞的對面。
27 Et cum de navi egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat daemonium iam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis.
耶穌一上了岸,迎面來了一個那城中附魔的人,他很久不穿衣服,也不住在家裏,而住在墳墓中。
28 Is, ut vidit Iesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi, et tibi est Iesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas.
他一看見耶穌,就喊叫起來,跪伏在祂在面前大聲說:「至高天主之子耶穌,我與你有什麼相干? 我求你不要磨難我! 」
29 Praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta.
因為祂曾命令邪魔從那人身上出去,原來邪魔已多次抓住他,他曾被鐵鏈和腳鐐捆縳起來,被看管著;他卻掙斷鐵鏈,被魔鬼趕到荒野中。
30 Interrogavit autem illum Iesus, dicens: Quod tibi nomen est? At ille dixit: Legio: quia intraverant daemonia multa in eum.
耶穌問他說:「你叫什麼名字? 」他說:「軍旅。」因為有許多魔鬼進入了他身內。
31 Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent. (Abyssos g12)
魔鬼求耶穌,不要命他們到深淵中去。 (Abyssos g12)
32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte: et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.
在那裡有一大群豬在山上牧放著,魔鬼就請求耶穌許他們進入那些豬內;耶穌准許了他們。
33 Exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos: et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus est.
於是,從那人身上出去,進入豬內,那群豬就從山崖上直衝到湖裏淹死了。
34 Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nunciaverunt in civitatem, et in villas.
放豬的看見發生的事,就逃去,到城裏和鄉間傳報開了。
35 Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Iesum: et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes eius, et timuerunt.
人就出來看那發生的事,來到耶穌前,發現脫離魔鬼的那人,穿著衣服,神智清醒,坐在耶穌跟前前;他們就害怕起來,
36 Nunciaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione:
那些見過這事的人就對他們述說:那附魔的人怎樣被治好了。
37 et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis: quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est.
革辣撒所有的人民要尸離開他們,因為他們十分恐懼。祂便上船回去。
38 Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Iesus, dicens:
脫離魔鬼的那人祈求耶穌:要同耶穌在一起;但耶穌打發他回去,說:
39 Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, praedicans quanta illi fecisset Iesus.
「你回家去吧!傳述天主為你做了何等大事。」
40 Factum est autem cum rediisset Iesus, excepit illum turba. erunt enim omnes expectantes eum.
耶穌回來時,群眾都迎接祂,因為眾人都在等候祂。
41 Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat: et cecidit ad pedes Iesu, rogans eum ut intraret in domum eius,
來弓一個人,名叫雅依洛,這人是一個會堂長,跪伏在尸腳前,求祂到自己家中去,
42 quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur.
因為他有一個獨生女,約十二歲,快要死了。當耶穌去的時候,眾人都擁擠祂。
43 Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari:
有一個婦人,十二年來患血漏病,把全部家產都花在醫生身上,卻沒有一個能治好她。
44 accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius: et confestim stetit fluxus sanguinis eius.
她來到耶穌後邊摸了摸祂衣服的繸頭,她的血漏立刻就止住了。
45 Et ait Iesus: Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Praeceptor, turbae te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit?
耶穌說:「誰摸了我? 」人都否認,伯多祿說:「老師,眾人都在擁擠著你! 」
46 Et dicit Iesus: Tetigit me aliquis. nam et ego novi virtutem de me exiisse.
耶穌卻說:「有人摸了我,因為我覺得有能力從我身上出去了。」
47 Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes eius: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit.
那婦人看不能隱瞞,就戰戰競競地來跪伏在耶穌跟前,把自己摸祂的緣故和如何立刻病好的事,在眾百姓面前說了出來。
48 At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace.
耶穌遂對她說:「女兒,妳的信德救了妳,平安去吧! 」
49 Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.
祂還在話話時,有人從會堂長家裏來說:「你的女兒死了,不必煩勞師傅了。」
50 Iesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellae: Noli timere, crede tantum, et salva erit.
耶穌聽了,就對他說:「不要害怕,只管信,她必得救。」
51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et patrem, et matrem puellae.
耶穌到了那家裏,除了伯多祿、若望、雅各伯和女孩子的父母外,不讓任何人同祂進去。
52 Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere, non est mortua puella, sed dormit.
眾人都在痛哭哀弔女孩子。祂卻說:「不要哭泣,她並沒有死,只是睡著了。」
53 Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.
那些明知她己死的人,都譏笑祂。
54 Ipse autem tenens manum eius clamavit, dicens: Puella, surge.
耶穌拿起她的手來,喊說:「女孩,起來! 」
55 Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo. Et iussit illi dari manducare.
她的靈魂回來了,她就立起來了。耶穌吩咐給她吃的。
56 Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat.
她的父母驚訝的出神。耶穌卻警告他們不要傳揚這事。

< Lucam 8 >