< Lucam 22 >

1 Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha:
유월절이라 하는 무교절이 가까우매
2 et quaerebant principes sacerdotum, et Scribae, quomodo Iesum interficerent: timebant vero plebem.
대제사장들과 서기관들이 예수를 무슨 방책으로 죽일꼬 연구하니 이는 저희가 백성을 두려워함이더라
3 Intravit autem satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim.
열 둘 중에 하나인 가룟인이라 부르는 유다에게 사단이 들어가니
4 et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.
이에 유다가 대제사장들과 군관들에게 가서 예수를 넘겨 줄 방책을 의논하매
5 Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.
저희가 기뻐하여 돈을 주기로 언약하는지라
6 Et spopondit. Et quaerebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
유다가 허락하고 예수를 무리가 없을 때에 넘겨 줄 기회를 찾더라
7 Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.
유월절 양을 잡을 무교절일이 이른지라
8 Et misit Petrum, et Ioannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.
예수께서 베드로와 요한을 보내시며 가라사대 `가서 우리를 위하여 유월절을 예비하여 우리로 먹게 하라'
9 At illi dixerunt: Ubi vis paremus?
여짜오되 `어디서 예비하기를 원하시나이까?'
10 Et dixit ad eos: Ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo quidam amphoram aquae portans: sequimini eum in domum, in quam intrat,
이르시되 `보라 너희가 성내로 들어가면 물 한 동이를 가지고 가는 사람을 만나리니 그의 들어가는 집으로 따라 들어가서
11 et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem?
그 집 주인에게 이르되 선생님이 네게 하는 말씀이 내가 내 제자들과 함께 유월절을 먹을 객실이 어디 있느뇨 하시더라 하라
12 Et ipse ostendet vobis coenaculum magnum stratum, et ibi parate.
그리하면 저가 자리를 베푼 큰 다락방을 보이리니 거기서 예비하라' 하신대
13 Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.
저희가 나가 그 하시던 말씀대로 만나 유월절을 예비하니라
14 Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim Apostoli cum eo.
때가 이르매 예수께서 사도들과 함께 앉으사
15 et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
이르시되 `내가 고난을 받기 전에 너희와 함께 이 유월절 먹기를 원하고 원하였노라
16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.
내가 너희에게 이르노니 이 유월절이 하나님의 나라에서 이루기까지 다시 먹지 아니하리라' 하시고
17 Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos.
이에 잔을 받으사 사례하시고 가라사대 `이것을 갖다가 너희끼리 나누라
18 dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat.
내가 너희에게 이르노니 내가 이제부터 하나님의 나라가 임할 때까지 포도나무에서 난 것을 다시 마시지 아니하리라' 하시고
19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.
또 떡을 가져 사례하시고 떼어 저희에게 주시며 가라사대 `이것은 너희를 위하여 주는 내 몸이라 너희가 이를 행하여 나를 기념하라!' 하시고
20 Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.
저녁 먹은 후에 잔도 이와 같이 하여 가라사대 `이 잔은 내 피로 세우는 새 언약이니 곧 너희를 위하여 붓는 것이라
21 Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.
그러나 보라 나를 파는 자의 손이 나와 함께 상 위에 있도다
22 Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen vae homini illi, per quem tradetur.
인자는 이미 작정된 대로 가거니와 그를 파는 그 사람에게는 화가 있으리로다' 하시니
23 Et ipsi coeperunt quaerere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset.
저희가 서로 묻되 `우리 중에서 이 일을 행할 자가 누구일까?' 하더라
24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior.
또 저희 사이에 그 중 누가 크냐 하는 다툼이 난지라
25 Dixit autem eis: Reges Gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
예수께서 이르시되 `이방인의 임금들은 저희를 주관하며 그 집권자들은 은인이라 칭함을 받으나
26 Vos autem non sic: sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor: et qui praecessor est, sicut ministrator.
너희는 그렇지 않을지니 너희 중에 큰 자는 젊은 자와 같고 두목은 섬기는 자와 같을지니라
27 Nam quis maior est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat:
앉아서 먹는 자가 크냐? 섬기는 자가 크냐? 앉아 먹는 자가 아니냐? 그러나 나는 섬기는 자로 너희 중에 있노라
28 vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis:
너희는 나의 모든 시험 중에 항상 나와 함께 한 자들인즉
29 Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
내 아버지께서 나라를 내게 맡기신 것같이 나도 너희에게 맡겨
30 ut edatis, et bibatis super mensam meam in regno meo: et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.
너희로 내 나라에 있어 내 상에서 먹고 마시며 또는 보좌에 앉아 이스라엘 열 두 지파를 다스리게 하려 하노라
31 Ait autem Dominus Simoni: Simon, ecce satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum:
시몬아, 시몬아 보라 사단이 밀 까부르듯 하려고 너희를 청구하였으나
32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.
그러나 내가 너를 위하여 네 믿음이 떨어지지 않기를 기도하였노니 너는 돌이킨 후에 네 형제를 굳게 하라'
33 Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem, et in mortem ire.
저가 말하되 `주여, 내가 주와 함께 옥에도, 죽는데도 가기를 준비하였나이다'
34 At ille dixit: Dico tibi Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis:
가라사대 `베드로야 내가 네게 말하노니 오늘 닭 울기 전에 네가 세번 나를 모른다고 부인하리라' 하시니라
35 Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?
저희에게 이르시되 `내가 너희를 전대와 주머니와 신도 없이 보내었을 때에 부족한 것이 있더냐?' 가로되 `없었나이다'
36 At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium.
이르시되 `이제는 전대 있는 자는 가질 것이요 주머니도 그리하고 검없는 자는 겉옷을 팔아 살지어다
37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea, quae sunt de me, finem habent.
내가 너희에게 말하노니 기록된 바 저는 불법자의 동류로 여김을 받았다 한 말이 내게 이루어져야 하리니 내게 관한 일이 이루어 감이니라'
38 At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est.
저희가 여짜오되 주여 보소서 여기 검 둘이 있나이다 대답하시되 족하다 하시니라
39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in Monte olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.
예수께서 나가사 습관을 좇아 감람산에 가시매 제자들도 좇았더니
40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem.
그 곳에 이르러 저희에게 이르시되 `시험에 들지 않기를 기도하라!' 하시고
41 Et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis: et positis genibus orabat,
저희를 떠나 돌 던질 만큼 가서 무릎을 꿇고 기도하여
42 dicens: Pater si vis, transfer calicem istum a me: Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
가라사대 `아버지여 만일 아버지의 뜻이어든 이 잔을 내게서 옮기시옵소서 그러나 내 원대로 마옵시고 아버지의 원대로 되기를 원하나이다' 하시니
43 Apparuit autem illi Angelus de caelo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
사자가 하늘로부터 예수께 나타나 힘을 돕더라
44 Et factus est sudor eius, sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
예수께서 힘쓰고 애써 더욱 간절히 기도하시니 땀이 땅에 떨어지는 피방울 같이 되더라
45 Et cum surrexisset ab oratione, et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia.
기도 후에 일어나 제자들에게 가서 슬픔을 인하여 잠든 것을 보시고
46 Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
이르시되 `어찌하여 자느냐 시험에 들지 않게 일어나 기도하라!' 하시니라
47 Adhuc eo loquente ecce turba: et qui vocabatur Iudas, unus de duodecim, antecedebat eos: et appropinquavit Iesu ut oscularetur eum.
말씀하실 때에 한 무리가 오는데 열 둘 중에 하나인 유다라 하는 자가 그들의 앞에 서서 와서
48 Iesus autem dixit illi: Iuda, osculo Filium hominis tradis?
예수께 입을 맞추려고 가까이 하는지라 예수께서 이르시되 `유다야 네가 입 맞춤으로 인자를 파느냐?' 하시니
49 Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio?
좌우가 그 될 일을 보고 여짜오되 `주여, 우리가 검으로 치리이까?' 하고
50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam eius dexteram.
그 중에 한 사람이 대제사장의 종을 쳐 그 오른편 귀를 떨어뜨린지라
51 Respondens autem Iesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum.
예수께서 일러 가라사대 `이것까지 참으라' 하시고 그 귀를 만져 낫게 하시더라
52 Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se, principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis, et fustibus?
예수께서 그 잡으러 온 대제사장들과 성전의 군관들과 장로들에게 이르시되 `너희가 강도를 잡는 것 같이 검과 몽치를 가지고 나왔느냐?
53 Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum.
내가 날마다 너희와 함께 성전에 있을 때에 내게 손을 대지 아니하였도다 그러나 이제는 너희 때요 어두움의 권세로다' 하시더라
54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur eum a longe.
예수를 잡아 끌고 대제사장의 집으로 들어갈쌔 베드로가 멀찍이 따라가니라
55 Accenso autem igne in medio atrii, et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.
사람들이 뜰 가운데 불을 피우고 함께 앉았는지라 베드로도 그 가운데 앉았더니
56 Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat.
한 비자가 베드로의 불빛을 향하여 앉은 것을 보고 주목하여 가로되 이 사람도 그와 함께 있었느니라 하니
57 At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum.
베드로가 부인하여 가로되 `이 여자여, 내가 저를 알지 못하노라' 하더라
58 Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum.
조금 후에 다른 사람이 보고 가로되 `너도 그 당(黨)이라' 하거늘 베드로가 가로되 `이 사람아 나는 아니로라' 하더라
59 Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilaeus est.
한 시쯤 있다가 또 한 사람이 장담하여 가로되 `이는 갈릴리 사람이니 참으로 그와 함께 있었느니라'
60 Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus.
베드로가 가로되 `이 사람아, 나는 너 하는 말을 알지 못하노라'고 방금 말할 때에 닭이 곧 울더라
61 Et conversus Dominus respexit Petrum. Et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia prius quam gallus cantet, ter me negabis.
주께서 돌이켜 베드로를 보시니 베드로가 주의 말씀 곧 오늘 닭 울기 전에 네가 세 번 나를 부인하리라 하심이 생각나서
62 Et egressus foras Petrus flevit amare.
밖에 나가서 심히 통곡하니라
63 Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei, caedentes.
지키는 사람들이 예수를 희롱하고 때리며
64 Et velaverunt eum, et percutiebant faciem eius: et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit?
그의 눈을 가리우고 물어 가로되 `선지자 노릇하라 너를 친 자가 누구냐?' 하고
65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
이 외에도 많은 말로 욕하더라
66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et Scribae, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis.
날이 새매 백성의 장로들 곧 대제사장들과 서기관들이 모이어 예수를 그 공회로 끌어들여
67 Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi:
가로되 `네가 그리스도여든 우리에게 말하라' 대답하시되 `내가 말할지라도 너희가 믿지 아니할 것이요
68 si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.
내가 물어도 너희가 대답지 아니할 것이니라
69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.
그러나 이제 후로는 인자가 하나님의 권능의 우편에 앉아 있으리라' 하시니
70 Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum.
다 가로되 `그러면 네가 하나님의 아들이냐?' 대답하시되 `너희 말과 같이 내가 그니라!'
71 At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore eius.
저희가 가로되 `어찌 더 증거를 요구하리요 우리가 친히 그 입에서 들었노라' 하더라

< Lucam 22 >