< Lucam 21 >

1 Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
舉目一望,看見富人把他們的獻儀投入銀庫內,
2 Vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo.
又看見一個貧苦的寡婦,把兩文錢投入裡面,
3 Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua haec pauper, plus quam omnes misit.
遂說:「我實在告訴你們:這個寡婦比別人投入的更多,
4 Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: haec autem ex eo, quo deest illi, omnem victum suum, quem habuit, misit.
因為眾人都是拿他們多餘的投入,作為給又主的獻儀;而這個寡婦卻是從她的不足中,把她所有的生活費都投入了。
5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus, et donis ornatum esset, dixit:
有些人正談論聖殿是用美麗的石頭,和還願的獻品裝飾的,耶穌說:
6 Haec, quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
「你們所看見的這一切,待那時日一到,沒有一塊石頭留在另一塊石頭上,而不被拆毀的。」
7 Interrogaverunt autem illum, dicentes: Praeceptor, quando haec erunt, et quod signum cum fieri incipient?
他們遂問說:「師傅,那麼什麼時候要發生這些事﹖這些事要發生的時候,將有什麼先兆﹖」
8 Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos.
耶穌說:「你們要謹慎,不要受敢騙! 因為將有許多人,假冒我名字來說:我就是(默西亞);又說:時期近了。你們切不可跟隨他們。
9 Cum autem audieritis proelia, et seditiones, nolite terreri: oportet enim primum haec fieri, sed nondum statim finis.
你們幾時聽見戰爭及叛亂,不要驚惶! 因為這些事必須先要發生,但還不即刻是結局。」
10 Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
耶穌又給他們說:「民族要起來攻擊民族,國家攻擊國家;
11 Et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt.
將有大地震,到處有饑荒及瘟疫;將出現可怖的異象,天上要有巨大的凶兆。
12 Sed ante haec omnia iniicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas, et custodias, trahentes ad reges, et praesides propter nomen meum:
但是這一切事以前,為了失名字的緣故,人們要下手把你們拘捕、迫害、解送到會堂,並囚在獄中;且押送到君王及總督之前,
13 continget autem vobis in testimonium.
為給你們一個作證的機會。
14 Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis.
所以,你們心中要鎮定,不要事先考慮申辯,
15 ego enim dabo vobis os, et sapientiam, cui non poterunt resistere, et contradicere omnes adversarii vestri.
因為我要給你們口才和明智,是你們的一切仇敵所不能抵抗及辯駁的。
16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis:
你們要為父母、兄弟、親戚及朋友所出賣;你們中有一些要被殺死。
17 et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum:
你們要為了我的名字,受眾人的憎恨;
18 et capillus de capite vestro non peribit.
但是,連你們的一根頭髮,也不會失落。
19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.
你們要憑著堅忍,保全你們的靈魂。」
20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius:
幾時你們看見耶路撒冷被軍隊圍困,那時你們便知道:她的荒涼近了。
21 tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes: et qui in medio eius, discedant: et qui in regionibus, non intrent in eam.
那時在猶太的,要逃往山中;在京都的,要離去;在鄉間的,不要茌進京。
22 quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt.
因為這是報復日子,為要應驗所記載的一切。
23 Vae autem praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus. erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
在那些日子內,懷用孕的及哺的乳的,是禍的,因為要有大難降臨這地方,要有義怒臨於這百姓身上。
24 Et cadent in ore gladii: et captivi ducentur in omnes Gentes. et Ierusalem calcabitur a Gentibus: donec impleantur tempora nationum.
他們要倒在劍刃之下,要被擄往列國;耶肋米亞要受異民蹂躝,直到異民的時期滿限。
25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura Gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum:
在日月星辰上,將有異兆出現;在地上,萬國要因海洋波濤的怒號而驚惶失措。
26 arescentibus hominibus prae timore, et expectatione, quae supervenient universo orbi: nam virtutes caelorum movebuntur:
眾人要因恐懼,等待即將臨於天下的事而昏絕,因為諸天的萬象將要搖動。
27 et tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna, et maiestate.
那時,他們要看見人子,帶著威能及莫大光榮乘雲降來。
28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra: quoniam appropinquat redemptio vestra.
這些事開始發生時,你們應當挺起身來,抬起你們的頭,因為你們的救援近了。」
29 Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores:
耶穌又給他們設了一個比喻:「你們看看無花果樹及各種樹木,
30 cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas.
幾時你們看見它們已經發芽,就知道夏天已經近了。
31 Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
同樣你們看見這些事發生了,也應知道天主的國近了。
32 Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.
我實在告訴你們:非等一切事發生了,這一代絕不會過去。
33 Caelum, et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.
天地要過去,但是,我的話決不會過去。
34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius vitae: et superveniat in vos repentina dies illa:
你們應當謹慎,免得你們心為宴飲沈醉,及人生的掛慮所累時,那意想不到的日子臨於你們,
35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae.
因為日子有如羅網,臨於全地面的一切居民。
36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis.
所以你們應當時時醒寤祈禱,為便你們能逃脫即將發生的這一切事,並能立於人子之前。」
37 Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte, qui vocatur Oliveti.
耶穌白天在聖殿施教,黑夜便出去,到名叫橄欖的山上住宿。
38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.
眾百姓清早起來,到祂跟前,在聖殿裏聽祂講道。

< Lucam 21 >