< Lucam 2 >

1 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis. 2 Haec descriptio prima, facta est a praeside Syriae Cyrino: 3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. 4 Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo, et familia David, 5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. 6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. 7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio: quia non erat ei locus in diversorio. 8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. 9 Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. 10 Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: 11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus in civitate David. 12 Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. 13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum, et dicentium: 14 Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. 15 Et factum est, ut discesserunt ab eis Angeli in caelum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque ad Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod fecit Dominus, et ostendit nobis. 16 Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Ioseph, et infantem positum in praesepio. 17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. 18 Et omnes, qui audierunt, mirati sunt: et de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. 19 Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. 20 Et reversi sunt pastores glorificantes, et laudantes Deum in omnibus, quae audierant, et viderant sicut dictum est ad illos. 21 Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer: vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo prius quam in utero conciperetur. 22 Et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Moysi, tulerunt illum in Ierusalem, ut sisterent eum Domino, 23 sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. 24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum, aut duos pullos columbarum. 25 Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus, et timoratus, expectans consolationem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo. 26 Et responsum acceperat a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. 27 Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo: 28 et ipse accepit eum in ulnas suas, et benedixit Deum, et dixit: 29 Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: 30 Quia viderunt oculi mei salutare tuum, 31 Quod parasti ante faciem omnium populorum. 32 Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel. 33 Et erat pater et mater eius mirantes super his, quae dicebantur de illo. 34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem eius: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel: et in signum, cui contradicetur: 35 et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. 36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. 37 Et haec vidua erat usque ad annos octoginta quattuor: quae non discedebat de templo, ieiuniis, et obsecrationibus serviens nocte, ac die. 38 Et haec, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui expectabant redemptionem Israel. 39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. 40 Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo. 41 Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem, in die sollemni Paschae. 42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Ierosolymam secundum consuetudinem diei festi, 43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius. 44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos, et notos. 45 Et non invenientes, regressi sunt in Ierusalem, requirentes eum. 46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos. 47 Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia, et responsis eius. 48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus, et ego dolentes quaerebamus te. 49 Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his, quae patris mei sunt, oportet me esse? 50 Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad eos. 51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo. 52 Et Iesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum, et homines.

< Lucam 2 >