< Lucam 17 >

1 Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: vae autem illi, per quem veniunt.
ויאמר אל תלמידיו אי אפשר שלא יבאו המכשלים אבל אוי לאיש אשר על ידו יבאו׃
2 Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum eius, et proiiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
נוח לו שיתלה פלח רכב על צוארו וישלך אל הים מאשר יכשיל את אחד מהקטנים wאלה׃
3 Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si poenitentiam egerit, dimitte illi.
השמרו לנפשותיכם אם יחטא לך אחיך הוכח לו ואם ינחם סלח לו׃
4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me, dimitte illi.
ואם יחטא לך שבע פעמים ביום ושב אליך שבע פעמים ביום ואמר נחמתי וסלחת לו׃
5 Et dixerunt Apostoli Domino: Adauge nobis fidem.
ויאמרו השליחים אל האדון הוסף לנו אמונה׃
6 Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.
ויאמר האדון לו היתה לכם אמונה כגרגר החרדל אז תאמרו אל התות הזה העקר והנטע בתוך הים וישמע לכם׃
7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem boves, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe:
מי הוא זה מכם ולו עבד חרש או רעה אשר בבאו מן השדה יאמר אליו מהר גשה הנה והסב׃
8 et non dicat ei: Para quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis, et bibes?
הלא יאמר אליו הכן לי ארוחת הערב וחגר מתניך ושרתני עד אם כליתי לאכל ולשתות ואחר תאכל ותשתה גם אתה׃
9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae ei imperaverat?
הגם יתן תודה לעבד על עשתו את אשר צוהו אמרתי לא יתן׃
10 Non puto. Sic et vos cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus.
ככה גם אתם אחרי עשותכם את כל אשר צויתם אמרו עבדים אין מועיל בם אנחנו כי רק את המטל עלינו לעשות עשינו׃
11 Et factum est, dum iret in Ierusalem, transibat per mediam Samariam, et Galilaeam.
ויהי בנסעו ירושלים והוא עבר בתוך שמרון והגליל׃
12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe:
ויבא אל כפר אחד ויפגעהו עשרה אנשים מצרעים והם עמדים מרחוק׃
13 et levaverunt vocem, dicentes: Iesu praeceptor, miserere nostri.
וישאו את קולם לאמר ישוע מורה חננו׃
14 Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
וירא אותם ויאמר אליהם לכו והראו אל הכהנים ויהי בלכתם ויטהרו׃
15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
ואחד מהם בראתו כי נרפא וישב וישבח את האלהים בקול גדול׃
16 et cecidit in faciem ante pedes eius, gratias agens: et hic erat Samaritanus.
ויפל על פניו לרגליו ויודה לו והוא היה שמרוני׃
17 Respondens autem Iesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt?
ויען ישוע ויאמר הלא העשרה טהרו והתשעה איה הם׃
18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.
האם לא נמצא אשר שב לתת כבוד לאלהים זולתי הנכרי הזה׃
19 Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.
ויאמר אליו קום ולך אמונתך הושיעה לך׃
20 Interrogatus autem a Pharisaeis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non veniet regnum Dei cum observatione:
וישאלהו הפרושים מתי תבוא מלכות האלהים ויען אתם לאמר מלכות האלהים לא תבוא במראה עינים׃
21 neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
ולא יאמרו הנה פה או הנה שם כי מלכות האלהים הנה בקרבכם היא׃
22 Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.
ויאמר אל התלמידים ימים באים והתאויתם לראות יום אחד מימי בן האדם ולא תראו׃
23 Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini:
ואם יאמרו אליכם הנה שם הנה פה אל תלכו ואל תרוצו אחריהם׃
24 nam, sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae sub caelo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua.
כי כברק אשר יברק מקצה השמים ויאיר עד קצה השמים כן יהיה בן האדם ביומו׃
25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
אך בראשונה צריך הוא לסבל הרבה ולהמאס מן הדור הזה׃
26 Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis.
וכאשר היה נח כן יהיה בימי בן האדם׃
27 Edebant, et bibebant: uxores ducebant, et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes.
אכלו ושתו נשאו נשים והשיאו נשים לאנשים עד היום אשר בא נח אל התבה ויבא המבול וישחת את כלם׃
28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: Edebant, et bibebant: emebant, et vendebant: plantabant, et aedificabant:
וכאשר היה בימי לוט אכל ושתה קנה ומכר נטע ובנה׃
29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem, et sulphur de caelo, et omnes perdidit:
ויהי ביום אשר יצא לוט מסדום וימטר אש וגפרית מן השמים וישחת את כלם׃
30 secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur.
ככה יהיה ביום אשר יגלה בן האדם׃
31 In illa hora qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa: et qui in agro, similiter non redeat retro.
ביום ההוא איש אשר יהיה על הגג וכליו בבית אל ירד לשאת אתם ואיש אשר בשדה אל ישב הביתה׃
32 Memores estote uxoris Lot.
זכרו את אשת לוט׃
33 Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
המבקש למלט את נפשו יאבדנה ואשר יאבד אתה יהיה׃
34 Dico vobis: in illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur:
אני אמר לכם בלילה ההוא שנים יהיו במטה אחת האחד יאסף והאחר יעזב׃
35 duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur: duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur.
שתים תהיינה טחנות יחד האחת תאסף והאחרת תעזב׃
36 Respondentes dicunt illi: Ubi Domine?
שנים יהיו בשדה ונאסף האחד והאחר יעזב׃
37 Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae.
ויענו ויאמרו אליו איה זאת אדנינו ויאמר אליהם באשר הפגר שם יקבצו הנשרים׃

< Lucam 17 >