< Lucam 16 >

1 Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
穌又對門徒們說:「曾有一個富翁,他有一個管家;有人在主人前告發這人揮霍了主人的財物。
2 Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuae: iam enim non poteris villicare.
主人便把他叫來,向他說:我怎麼聽說你有這樣的事﹖把你管理家務的賬目交出來,因為你不能再作管家了。
3 Ait autem villicus intra se: Quid faciam quia dominus meus aufert a me villicationem? fodere non valeo, mendicare erubesco.
那管家自言自語道:主人要撒去我管家的職務,我可做什麼呢﹖掘地罷,我沒有力氣;討飯罷,我又害羞。
4 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.
我知道我要做什麼,好叫人們,在我被撒去管家職務之後,收留我在他的家中。
5 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo?
於是,他把主人的債戶一一叫來,給第一個說:你欠我主人多少﹖
6 At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta.
那人說:一百桶油。管家向他說:拿你的賬單,坐下快寫作五十。
7 Deinde alio dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.
隨後,又給另一個說:你欠多少﹖那人說:一百石麥子。管家向他說:拿你的賬單寫作八十。
8 Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. (aiōn g165)
主人遂稱讚這個不義的管家,辦事精明;這些今世之子應付自己的世代,比光明之子更為精明。 (aiōn g165)
9 Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. (aiōnios g166)
我告訴你們:要用不義的錢財結交朋友,為在你們匱乏的時候,好叫他們收留你們到永遠的帳幕裏。 (aiōnios g166)
10 Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est.
小事上忠信的,在大事上也忠信;在小事上不義的,在大事上也不義。
11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis: quod verum est, quis credet vobis?
那麼,如果你們在不義的錢財上不忠信,誰還把真實的錢財委託給你們呢﹖
12 Et si in alieno fideles non fuistis: quod vestrum est, quis dabit vobis?
如果你們在別人的財物上不忠信,誰還把屬於你們的交給你們呢﹖
13 Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut uni adhaerebit, et alterum contemnet: non potestis Deo servire, et mammonae.
沒有一個家僕能事奉兩個主人的:他或是要恨這一個而愛那一個,或是要依附這一個而輕忽那一個:你們不能事奉天主而又事奉錢財。」
14 Audiebant autem omnia haec Pharisaei, qui erant avari: et deridebant illum.
愛財的法利賽人聽了這一切話,便嗤笑耶穌。
15 Et ait illis: Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
耶穌向他們說:「你們在人前自充義人,但是,天主知道你們的心,因為在人前是崇高的事,在天主前卻是可憎的。
16 Lex, et prophetae usque ad Ioannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
法律及先知到若翰為止,從此天主國的喜訊便傳揚開來,人人都應奮勉進入。
17 Facilius est autem caelum, et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere.
然而天地過去,比法律的一筆一畫失落,還要容易。
18 Omnis, qui dimittit uxorem suam, et alteram ducit, moechatur: et qui dimissam a viro ducit, moechatur.
凡休妻而另娶的,是犯奸淫;那娶人所休的妻子的,也是犯奸淫。」「
19 Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura, et bysso: et epulabatur quotidie splendide.
有一個富家人,身穿紫紅袍及細麻衣,天天奢華地宴樂。
20 Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui iacebat ad ianuam eius, vulceribus plenus,
另有一個乞丐,名叫拉匝祿,滿身瘡痍,躺臥在他的大門前。
21 cupiens saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera eius.
他指望藉富家人桌上掉下的碎屑充饑,但有狗來舐他的瘡痍。
22 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives,
那乞丐死了,天使把他送到亞巴郎的懷抱裏。那個富家人也死了,被人埋葬了。
23 et sepultus est in inferno. Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu eius: (Hadēs g86)
他在陰間,在痛苦中舉目一望,遠遠看見亞巴郎及他懷抱中的拉匝祿, (Hadēs g86)
24 et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
便喊叫說:父親亞巴郎! 可憐我罷! 請打發拉匝祿用他的指頭尖,蘸點水來涼潤我的舌頭,因為我在這火燄中極甚慘苦。
25 Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.
亞巴郎說:孩子,你應記得你著的時候,已享盡了你的福,而拉匝祿同樣也受盡了苦。現在,他在這裏受安慰,而你應受苦了。
26 et in his omnibus inter nos, et vos chaos magnum firmatum est: ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.
除此之外,在我們與你們之間,隔著一個巨大的深淵,致使人即便願意,從這邊到你們那邊去也不能,從那邊到我們這邊來也不能。
27 Et ait: Rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei.
那人說: 父親! 那麼就請你打發拉匝祿到我父家去,
28 habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
因為我有五個兄弟,叫他警告他們,免得他們也來到這痛苦的地方。
29 Et ait illi Abraham: Habent Moysen, et prophetas: audiant illos.
亞巴郎說:他們自有梅瑟及先知,聽從他們好了。
30 At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent.
他說: 不,父親亞巴郎! 倘若有人從者中到了他們那裏,他們必會悔改。
31 Ait autem illi: Si Moysen, et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.
亞巴郎給他說:如果他們不聽從梅瑟及先知,縱使有人從死者中復活了,他們也必不信服。」

< Lucam 16 >