< Iohannem 1 >

1 In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum. 2 Hoc erat in principio apud Deum. 3 Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil: quod factum est 4 in ipso vita erat, et vita erat lux hominum: 5 et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. 6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes. 7 Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. 8 non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. 9 Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. 10 in mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. 11 In propria venit, et sui eum non receperunt. 12 quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius: 13 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. 14 Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratiae et veritatis. 15 Ioannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat. 16 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. 17 quia lex per Moysen data est, gratia, et veritas per Iesum Christum facta est. 18 Deum nemo vidit umquam: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit. 19 Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt Iudaei ab Ierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es? 20 Et confessus est, et non negavit: et confessus est: Quia non sum ego Christus. 21 Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. 22 Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his, qui miserunt nos? quid dicis de teipso? 23 Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. 24 Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis. 25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta? 26 Respondit eis Ioannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. 27 Ipse est, qui post me venturus est, qui ante me factus est: cuius ego non sum dignus ut solvam eius corigiam calceamenti. 28 Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans. 29 Altera die vidit Ioannes Iesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. 30 Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est: quia prior me erat. 31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. 32 Et testimonium perhibuit Ioannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum. 33 Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est, qui baptizat in Spiritu sancto. 34 Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. 35 Altera die iterum stabat Ioannes, et ex discipulis eius duo. 36 Et respiciens Iesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei. 37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Iesum. 38 Conversus autem Iesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi, (quod dicitur interpretatum Magister) ubi habitas? 39 Dicit eis: Venite, et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. 40 Erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus, qui audierant a Ioanne, et secuti fuerant eum. 41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam. (quod est interpretatum Christus.) 42 Et adduxit eum ad Iesum. Intuitus autem eum Iesus, dixit: Tu es Simon filius Ioanna: tu vocaberis Cephas. quod interpretatur Petrus. 43 In crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: Sequere me. 44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae, et Petri. 45 Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et Prophetae, invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth. 46 Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni, et vide. 47 Vidit Iesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. 48 Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Iesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te. 49 Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel. 50 Respondit Iesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis: maius his videbis. 51 Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et Angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.

< Iohannem 1 >