< Iohannem 6 >

1 Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis:
Post hæc abiit Iesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis:
2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur.
et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quæ faciebat super his, qui infirmabantur.
3 Subiit ergo in montem Iesus: et ibi sedebat cum discipulis suis.
Subiit ergo in montem Iesus: et ibi sedebat cum discipulis suis.
4 Erat autem proximum Pascha dies festus Iudaeorum.
Erat autem proximum Pascha dies festus Iudæorum.
5 Cum sublevasset ergo oculos Iesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi?
Cum sublevasset ergo oculos Iesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi?
6 Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.
Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.
7 Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.
Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.
8 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri:
Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri:
9 Est puer unus hic, qui habet quinque panes ordeaceos, et duos pisces: sed haec quid sunt inter tantos?
Est puer unus hic, qui habet quinque panes ordeaceos, et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos?
10 Dixit ergo Iesus: Facite homines discumbere. Erat autem foenum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.
Dixit ergo Iesus: Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.
11 Accepit ergo Iesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.
Accepit ergo Iesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.
12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant.
Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.
13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus ordeaceis, et duobus piscibius quae superfuerunt his, qui manducaverant.
Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus ordeaceis, quæ superfuerunt his, qui manducaverant.
14 Illi ergo homines cum vidissent quod Iesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.
Illi ergo homines cum vidissent quod Iesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.
15 Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.
Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.
16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare.
Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare.
17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebrae iam factae erant: et non venerat ad eos Iesus.
Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebræ iam factæ erant: et non venerat ad eos Iesus.
18 Mare autem, vento magno flante, exurgebat.
Mare autem, vento magno flante, exurgebat.
19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.
Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.
20 Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere.
Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere.
21 Voluerunt ergo accipere eum in navim: et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.
Voluerunt ergo accipere eum in navim: et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.
22 Altera die, turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navim, sed soli discipuli eius abiissent:
Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navim, sed soli discipuli eius abiissent:
23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agentes Deo.
aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.
24 Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi, neque discipuli eius, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum.
Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi, neque discipuli eius, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Iesum.
25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti?
Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti?
26 Respondit eis Iesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quaeritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.
Respondit eis Iesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.
27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. (aiōnios g166)
Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. (aiōnios g166)
28 Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei?
Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei?
29 Respondit Iesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
Respondit Iesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
30 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus, et credamus tibi? quid operaris?
Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus, et credamus tibi? quid operaris?
31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de caelo dedit eis manducare.
Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare.
32 Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum.
Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.
33 Panis enim verus est, qui de caelo descendit, et dat vitam mundo.
Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.
34 Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc.
Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc.
35 Dixit autem ei Iesus: Ego sum panis vitae: qui venit ad me, non esuriet: et qui credit in me, non sitiet in aeternum.
Dixit autem eis Iesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet: et qui credit in me, non sitiet umquam.
36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non credidistis.
Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.
37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum, qui venit ad me, non eiiciam foras:
Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum, qui venit ad me, non eiiciam foras:
38 quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.
quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.
39 Haec est autem voluntas eius, qui misit me, Patris: ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
Hæc est autem voluntas eius, qui misit me, Patris: ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
40 Haec est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis, qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. (aiōnios g166)
Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis, qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. (aiōnios g166)
41 Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi,
Murmurabant ergo Iudæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,
42 et dicebant: Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem, et matrem? Quomodo ergo dicit hic: Quia de caelo descendi?
et dicebant: Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem, et matrem? Quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi?
43 Respondit ergo Iesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem:
Respondit ergo Iesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem:
44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
45 Est scriptum in Prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis, qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
Est scriptum in Prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis, qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
47 Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, habet vitam aeternam. (aiōnios g166)
Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, habet vitam æternam. (aiōnios g166)
48 Ego sum panis vitae.
Ego sum panis vitæ.
49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
50 Hic est panis de caelo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
Hic est panis de cælo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
51 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. (aiōn g165)
Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. (aiōn g165)
52 Litigabant ergo Iudaei ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
Litigabant ergo Iudæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
53 Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
54 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die. (aiōnios g166)
Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die. (aiōnios g166)
55 Caro enim mea, vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus.
Caro enim mea, vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus.
56 qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
57 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
58 Hic est panis, qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. (aiōn g165)
Hic est panis, qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. (aiōn g165)
59 Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
60 Multi ergo audientes ex discipulis eius, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?
Multi ergo audientes ex discipulis eius, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?
61 Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: Hoc vos scandalizat?
Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: Hoc vos scandalizat?
62 Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?
Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?
63 Spiritus est, qui vivificat: caro non prodest quidquam. verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
Spiritus est, qui vivificat: caro non prodest quidquam. verba, quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
64 Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt. Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum.
Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt. Sciebat enim ab initio Iesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.
65 Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
66 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro: et iam non cum illo ambulabant.
Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro: et iam non cum illo ambulabant.
67 Dixit ergo Iesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?
Dixit ergo Iesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?
68 Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. (aiōnios g166)
Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes. (aiōnios g166)
69 et nos credimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
70 Respondit eis Iesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?
Respondit eis Iesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?
71 Dicebat autem de Iuda Simonis Iscariotis: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.
Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.

< Iohannem 6 >