< Iohannem 16 >

1 Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
את אלה דברתי אליכם למען לא תכשלו׃
2 Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.
הנה ינדו אתכם ואף באה השעה אשר כל הרג אתכם ידמה להקריב עבודה לאלהים׃
3 et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
וכזאת יעשו לכם יען גם את אבי וגם אתי לא ידעו׃
4 Sed haec locutus sum vobis: ut cum venerit hora reminiscamini, quia ego dixi vobis.
אבל הגדתי לכם את אלה למען אשר בבא השעה תזכרום כי אנכי אמרתי אליכם וכאלה לא אמרתי אליכם מראש כי הייתי עמכם׃
5 Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram: Et nunc vado ad eum, qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me, Quo vadis?
ועתה הלך אנכי אל שלחי ולא ישאלני איש מכם אנה תלך׃
6 Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
אך על דברי את אלה אליכם מלא לבבכם עצבת׃
7 Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos.
אולם האמת אגיד לכם כי לכתי אך טוב לכם כי אם לא אלך לא יבא אליכם הפרקליט ואם אלך אשלחהו אליכם׃
8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio.
והיה בבאו יוכיח את העולם על דבר החטא והצדק והמשפט׃
9 de peccato quidem: quia non crediderunt in me.
על החטא כי לא האמינו בי׃
10 de iustitia vero: quia ad Patrem vado: et iam non videbitis me:
ועל הצדק כי אלך אל אבי ולא תוסיפו לראות אתי׃
11 De iudicio autem: quia princeps huius mundi iam iudicatus est.
ועל המשפט כי נדון שר העולם הזה׃
12 Adhuc multa habeo vobis dicere: sed non potestis portare modo.
עוד רבות לי להגיד לכם אך לא תוכלון שאת עתה׃
13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. non enim loquetur a semetipso: sed quaecumque audiet loquetur, et quae ventura sunt annunciabit vobis.
ורוח האמת בבאו הוא ידריך אתכם אל כל האמת כי לא ידבר מעצמו כי אם אשר ישמע ידבר והאתיות יגיד לכם׃
14 Ille me clarificabit: quia de meo accipiet, et annunciabit vobis.
הוא יפארני כי משלי יקח ויגיד לכם׃
15 Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annunciabit vobis.
כל אשר לאבי לי הוא על כן אמרתי כי משלי יקח ויגיד לכם׃
16 Modicum, et iam non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem.
הן מעט ולא תראוני ועוד מעט ותחזוני כי אני הלך אל אבי׃
17 Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: Quid est hoc, quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?
ומקצת תלמידיו נדברו איש אל אחיו לאמר מה זה אמר אלינו הן מעט ולא תראוני ועוד מעט ותחזוני ואמרו אני הלך אל אבי׃
18 Dicebant ergo: Quid est hoc, quod dicit, Modicum? nescimus quid loquitur.
ויאמרו מה זה אשר אמר מעט לא ידענו מה דבר׃
19 Cognovit autem Iesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos quia dixi, Modicum, et non videbitis me: et iterum modicum, et videbitis me.
וידע ישוע כי עם לבבם לשאל אתו ויאמר אליהם העל זאת אתם דרשים ביניכם כי אמרתי הן מעט ולא תראוני ועוד מעט ותחזוני׃
20 Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
אמן אמן אני אמר לכם כי אתם תבכו ותילילו והעולם ישמח הן אתם תעצבו אכן עצבכם יהפך לששון׃
21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius: cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium: quia natus est homo in mundum.
האשה בלדתה עצב לה כי באה עתה ואחרי ילדה את הילד לא תזכר עוד את עצבונה משמחתה כי אדם נולד לעולם׃
22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
וגם אתם כעת תתעצבו אך אשוב אראה אתכם ושש לבכם ואין לקח שמחתכם מכם׃
23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: siquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
וביום ההוא לא תשאלוני דבר אמן אמן אני אמר לכם כי כל אשר תשאלו מאת אבי בשמי יתננו לכם׃
24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
עד עתה לא שאלתם דבר בשמי שאלו ותקחו למען תמלא שמחתכם׃
25 Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annunciabo vobis.
את אלה דברתי אליכם במשלים אכן שעה באה ולא אדבר עוד אליכם במשלים כי אם ברור אמלל לכם על אבי׃
26 in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis:
ביום ההוא תשאלו בשמי ואינני אמר לכם כי אני אעתיר לאבי בעדכם׃
27 Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
כי אבי גם הוא אהב אתכם עקב אשר אהבתוני והאמנתם כי מאת אלהים יצאתי׃
28 Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
מאת האב יצאתי ואבא לעולם אשובה אעזב את העולם ואלך אל אבי׃
29 Dicunt ei discipuli eius: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis.
ויאמרו אליו תלמידיו הנה כעת ברור תמלל ולא תמשל משל׃
30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.
עתה ידענו כי כל ידעת ולא תצטרך כי ישאלך איש בזאת נאמין כי מאת אלהים יצאת׃
31 Respondit eis Iesus: Modo creditis?
ויען אתם ישוע עתה תאמינו׃
32 Ecce venit hora, et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est.
הנה שעה באה ועתה זה הגיעה ונפצותם איש איש לביתו ואתי תעזבו לבדי ואינני לבדי כי אבי עמדי׃
33 Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.
את אלה דברתי אליכם למען בי יהיה לכם שלום בעולם יהיה לכם עני אך יאמץ לבבכם אני נצחתי את העולם׃

< Iohannem 16 >