< Iohannem 10 >

1 Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde: ille fur est, et latro. 2 Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. 3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas. 4 Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius. 5 Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum. 6 Hoc proverbium dixit eis Iesus. Illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. 7 Dixit ergo eis iterum Iesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. 8 Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves. 9 Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. 10 Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. 11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. 12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves: 13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. 14 Ego sum pastor bonus: et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae. 15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. 16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor. 17 Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. 18 Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam: et potestatem habeo iterum sumendi eam: Hoc mandatum accepi a Patre meo. 19 Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos. 20 Dicebant autem multi ex ipsis: Daemonium habet, et insanit: quid eum auditis? 21 Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis: numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? 22 Facta sunt autem Encaenia in Ierosolymis: et hiems erat. 23 Et ambulabat Iesus in templo, in porticu Salomonis. 24 Circumdederunt ergo eum Iudaei, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. 25 Respondit eis Iesus: Loquor vobis, et non creditis. opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me: 26 sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. 27 Oves meae vocem meam audiunt: et ego cognosco eas, et sequuntur me: 28 et ego vitam aeternam do eis: et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. (aiōn g165, aiōnios g166) 29 Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. 30 Ego, et Pater unum sumus. 31 Sustulerunt ergo lapides Iudaei, ut lapidarent eum. 32 Respondit eis Iesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis? 33 Responderunt ei Iudei: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia: et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. 34 Respondit eis Iesus: Nonne scriptum est in lege vestra: quia Ego dixi, dii estis? 35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi scriptura: 36 quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis: Quia blasphemas: quia dixi, Filius Dei sum? 37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. 38 Si autem facio: et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. 39 Quaerebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum. 40 Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum: et mansit illic: 41 et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Ioannes quidem signum fecit nullum. 42 Omnia autem quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.

< Iohannem 10 >