< Iacobi 5 >

1 Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis. 2 Divitiae vestrae putrefactae sunt: et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. 3 Aurum, et argentum vestrum aeruginavit: et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. 4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit. 5 Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. 6 Adduxistis, et occidistis iustum, et non resistit vobis. 7 Patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini. Ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum, et serotinum. 8 Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquabit. 9 Nolite ingemiscere fratres in alterutrum, ut non iudicemini. Ecce iudex ante ianuam assistit. 10 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiae, Prophetas: qui locuti sunt in nomine Domini. 11 Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt. Sufferentiam Iob audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator. 12 Ante omnia autem fratres mei nolite iurare, neque per caelum, neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub iudicio decidatis. 13 Tristatur autem aliquis vestrum: oret aequo animo et psallat. 14 Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: 15 et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei. 16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio iusti assidua. 17 Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. 18 Et rursum oravit: et caelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. 19 Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum: 20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et operiet multitudinem peccatorum.

< Iacobi 5 >