< Iacobi 2 >

1 Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae. 2 Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, 3 et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum: 4 nonne iudicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices cogitationum iniquarum? 5 Audite fratres mei dilectissimi, nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et heredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? 6 Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad iudicia? 7 Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? 8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis: 9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores: 10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. 11 Qui enim dixit, Non moechaberis, dixit et, Non occides. Quod si non moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis. 12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari. 13 Iudicium enim sine misericordia illi, qui non facit misericordiam: superexaltat autem misericordia iudicium. 14 Quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? 15 Si autem frater, et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, 16 dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corpori, quid proderit? 17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. 18 Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo. ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. 19 Tu credis quoniam unus est Deus: Benefacis: et daemones credunt, et contremiscunt. 20 Vis autem scire o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est? 21 Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est, offerens Isaac filium suum super altare? 22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est? 23 Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam, et amicus Dei appellatus est. 24 Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo, et non ex fide tantum? 25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus iustificata est, suscipiens nuncios, et alia via eiiciens? 26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

< Iacobi 2 >