< Iacobi 1 >

1 Iacobus Dei, et Domini nostri Iesu Christi servus, duodecim tribubus, quae sunt in dispersione, salutem.
神および主イエス・キリストの僕ヤコブ、散り居る十二の族の平安を祈る。
2 Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis:
わが兄弟よ、なんぢら各樣の試錬に遭ふとき、只管これを歡喜とせよ。
3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur.
そは汝らの信仰の驗は、忍耐を生ずるを知ればなり。
4 Patientia autem opus perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
忍耐をして全き活動をなさしめよ。これ汝らが全くかつ備りて、缺くる所なからん爲なり。
5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei.
汝らの中もし智慧の缺くる者あらば、咎むることなくまた惜む事なく、凡ての人に與ふる神に求むべし、さらば與へられん。
6 Postulet autem in fide nihil haesitans: qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur.
但し疑ふことなく、信仰をもて求むべし。疑ふ者は、風に動かされて翻へる海の波のごときなり。
7 non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
かかる人は主より何 物をも受くと思ふな。
8 Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
斯かる人は二心にして、凡てその歩むところの途 定りなし。
9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua:
卑き兄弟は、おのが高くせられたるを喜べ。
10 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos foeni transibit:
富める者は、おのが卑くせられたるを喜べ。そは草の花のごとく過ぎゆくべければなり。
11 exortus est enim sol cum ardore, et arefecit foenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet.
日 出で熱き風 吹きて草を枯らせば、花 落ちてその麗しき姿ほろぶ。富める者もまた斯くのごとく、その途の半にして己まづ消え失せん。
12 Beatus vir, qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
試錬に耐ふる者は幸福なり、之を善しとせらるる時は、主のおのれを愛する者に、約束し給ひし生命の冠冕を受くべければなり。
13 Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat.
人 誘はるるとき『神われを誘ひたまふ』と言ふな、神は惡に誘はれ給はず、又みづから人を誘ひ給ふことなし。
14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
人の誘はるるは己の慾に引かれて惑さるるなり。
15 Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
慾 孕みて罪を生み、罪 成りて死を生む。
16 Nolite itaque errare fratres mei dilectissimi.
わが愛する兄弟よ、自ら欺くな。
17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
凡ての善き賜物と凡ての全き賜物とは、上より、もろもろの光の父より降るなり。父は變ることなく、また囘轉の影もなき者なり。
18 Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius.
その造り給へる物の中にて我らを初穗のごとき者たらしめんとて、御旨のままに眞理の言をもて、我らを生み給へり。
19 Scitis fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
わが愛する兄弟よ、汝らは之を知る。されば、おのおの聽くことを速かにし、語ることを遲くし、怒ることを遲くせよ。
20 Ira enim viri, iustitiam Dei non operatur.
人の怒は神の義を行はざればなり。
21 Propter quod abiicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
されば凡ての穢と溢るる惡とを捨て、柔和をもて其の植ゑられたる所の靈魂を救ひ得る言を受けよ。
22 Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos.
ただ御言を聞くのみにして、己を欺く者とならず、之を行ふ者となれ。
23 Quia si quis auditor est verbi, et non factor: hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo:
それ御言を聞くのみにして之を行はぬ者は、鏡にて己が生來の顏を見る人に似たり。
24 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
己をうつし見て立ち去れば、直ちにその如何なる姿なりしかを忘る。
25 Qui autem perspexerit in lege perfectae libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo erit.
されど全き律法、すなはち自由の律法を懇ろに見て離れぬ者は、業を行ふ者にして、聞きて忘るる者にあらず、その行爲によりて幸福ならん。
26 Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio.
人もし自ら信心ふかき者と思ひて、その舌に轡を著けず、己が心を欺かば、その信心は空しきなり。
27 Religio munda, et immaculata apud Deum et Patrem, haec est: Visitare pupillos, et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo.
父なる神の前に潔くして穢なき信心は、孤兒と寡婦とをその患難の時に見舞ひ、また自ら守りて世に汚されぬ是なり。

< Iacobi 1 >