< Isaiæ 13 >

1 Onus Babylonis, quod vidit Isaias filius Amos. 2 Super montem caliginosum levate signum, exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces. 3 Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exultantes in gloria mea. 4 Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium: vox sonitus regum, et gentium congregatarum: Dominus exercituum praecepit militiae belli, 5 venientibus de terra procul, a summitate caeli: Dominus, et vasa furoris eius, ut disperdat omnem terram. 6 Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet. 7 Propter hoc, omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet, 8 et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt, quasi parturiens, dolebunt: unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustae vultus eorum. 9 Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et irae, furorisque ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores eius conterendos de ea. 10 Quoniam stellae caeli, et splendor earum non expandent lumen suum: obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. 11 Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum, et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. 12 Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo. 13 Super hoc caelum turbabo: et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum, et propter diem irae furoris eius. 14 Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis: et non erit qui congreget: unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. 15 Omnis, qui inventus fuerit, occidetur: et omnis, qui supervenerit, cadet in gladio. 16 Infantes eorum allidentur in oculis eorum: diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur. 17 Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint: 18 sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum. 19 Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldaeorum: sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham. 20 Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem: nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi. 21 Sed requiescent ibi bestiae, et replebuntur domus eorum draconibus: et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi: 22 et respondebunt ibi ululae in aedibus eius, et sirenes in delubris voluptatis.

< Isaiæ 13 >