< Osee Propheta 13 >

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israel, et deliquit in Baal, et mortuus est.
從前厄弗辣因一發言,令人害怕,他原是以色列中的首領;但後來他因巴耳而犯罪,至於滅亡。
2 Et nunc addiderunt ad peccandum: feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum, factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines vitulos adorantes.
如今他們仍舊犯罪,用銀子為自己鑄神像,按照他們的幻想製造偶像;這一切只是匠人的作品,他們反說:「應向他們獻祭! 各人就口親牛犢。
3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus praeteriens, sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.
因此,他們將如黎明的雲霧,如易逝的朝霞,如禾場上被風捲去的糠秕,如由窗口冒出的煙氣
4 Ego autem Dominus Deus tuus ex Terra Aegypti: et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me.
從在埃及地時,我就是上主,你們的天主;除我以外,你們不可認識其他的神;除我以外,別無拯救者。
5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.
我在曠野中──在乾旱之地──牧放了你。
6 Iuxta pascua sua adimpleti sunt, et saturati sunt: levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
我牧養了他們,使他們得以飽食;但飽食之後,他們便心高氣傲,反而忘卻了我。
7 Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum.
所以我對他們像一隻獅子,像一頭豹子,伏在路旁,窺伺他們;
8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora iecoris eorum: et consumam eos ibi quasi leo, bestia agri scindet eos.
像一隻失掉幼子的母熊衝向他們,撕破他們胸內的心,好叫野狗在那裏舌食他們,野獸撕裂他們。
9 Perditio tu Israel: tantummodo in me auxilium tuum.
以色列! 我要摧毀你,有誰能援助你﹖
10 Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis: et iudices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem, et principes.
你的君王在哪裏﹖讓他來拯救你! 你所有的領袖在哪裏﹖叫他們來保護你! 因為你曾說:「請你賜給我君王和領袖! 」
11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.
我在憤怒中給了你君王,我也要在盛怒中,再將他除去。
12 Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius.
厄弗辣因的邪惡已被封存,他的罪孽已被貯藏。
13 Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum.
分娩的劇痛將臨到他身上,可是胎兒是一個愚蠢的孩子,雖然時候到了,他仍不願脫離母胎。
14 De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos: ero mors tua o mors, morsus tuus ero inferne: consolatio abscondita est ab oculis meis. (Sheol h7585)
我要解救他們脫離死亡嗎﹖死亡啊! 你的災害在哪裏﹖陰府啊! 你的毀滅在哪裏﹖憐憫已由我的眼前隱蔽了。 (Sheol h7585)
15 Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem: et siccabit venas eius, et desolabit fontem eius, et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.
他在蘆葦中雖長的茂盛,但必有東風吹來:上主的風必由曠野吹來,使他的泉源乾涸。他必掠去他所貯藏的一切寶物。
16 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum: in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et foetae eius discindantur.
撒馬利亞必要承當罪罰,因為她背叛了自己的天主;她的居民必喪身刀下,他們的嬰兒必被摔死,他們的孕婦必被剖腹。

< Osee Propheta 13 >