< Hebræos 6 >

1 Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum iacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, 2 baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et iudicii aeterni. (aiōnios g166) 3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. 4 Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, 5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, (aiōn g165) 6 et prolapsi sunt; rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis filium Dei, et ostentui habentes. 7 Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et germinans herbam opportunam illis, a quibus colitur: accipit benedictionem a Deo. 8 proferens autem spinas, ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cuius consummatio in combustionem. 9 Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur. 10 Non enim iniustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis. 11 Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare solicitudinem ad expletionem spei usque in finem: 12 ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hereditabunt promissiones. 13 Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret, maiorem, iuravit per semetipsum, 14 dicens: Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te. 15 Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. 16 Homines enim per maiorem sui iurant: et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est iuramentum. 17 In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, interposuit iusiurandum: 18 ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, 19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis, 20 ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum. (aiōn g165)

< Hebræos 6 >